Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

Ex instrumentis litteralibus, quibus post editionem operis mei Hungaricam potitus sum, praecipue memoratu digni sunt XLII extractus documentorum Mantuani in appendice huius libri editi. Causa huius rei hic referenda est. Quum enim opus scriberem, investigationes haud persona­liter in Mantuam extenderam quod partes singulae thesauri copiarum a collegio nostro historico ex archivo Gonzagarum nomine praedito acquisitarum haud probabilitatem prae­buerunt, ibi uberrimum fontem históriáé inexhaustum inveniri. Dominus Alexander Luzio, director eximius archivi supramemorati qui et ipse laudem meruit multam de investigatione et illustratione aetatis in opere meo tractatae, huius editione Franco gallica perlecta admonuit me se habere quaedam indicia historica memoratu dignissima, quae adhuc me latuerunt quaeque in forma extractuum seu regestorum supra dictorum ad dispositionem meam commisit libéralissime. Haec materia ex archivo hausta hic selecta et abbreviata et quidem partim extracta diligentissime per­scrutata eiusmodi esse mihi videtur, quae in lucem ferri dignissima sit, quum aetatem nostrae históriáé ad alliciendos animos aptissimae illustret, demonstrationem opinionum in opere meo prolatarum quae rationi vulgari oppositae erant, documentis confirmatam contineat, simul histó­riáé non solum politicae, praecipue diplomaticae, sed etiam históriáé culturae materiam praebeat pretiosissimam cumque se ex partibus omnibus in campo relationum exter­narum moveret, non solum nostratium sed etiam externorum scrutatorum históriáé mentes detinere possit. Quae cum ita sint et praefationem sermone Latino redigendam curavimus, quod munus amicus meus Stephanus Hegedűs libentissime suscepit. Simulque respectu lecorum extraneorum neces­sarium fuisse videtur argumentis Hungaricis singulis docu­mentis praemissis subscriptiones titulosque textuum origina­lium servare. Viceversa adnotationes specialitates sermonis et relationes personarum illustrantes ad instruendos lectores Hungaricos factae sunt. Usum ergo sic dixerim internationalem libri non solum editiones externis linguis redactae, sed etiam praecipue id

Next

/
Oldalképek
Tartalom