Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
faciliorem reddunt quod omnia documenta sermone cunctis extraneis rerum prudentibus intelligibili scripta sunt. Maxima pars documentorum et regestorum huius thesauri, quorum summa CCCLXXV est, scilicet CCLVI sermone Italico, CIX Latino et X Germanico sunt scripta. Ceterum natura linguae Italicae vulgaris in seculo XV. secum fert, ut in epistolis imprimis a sacerdotibus ad sacerdotes missis sermo Italicus tantopere vocabulis et sententiis Latinis refertus sit, ut scripta quaedam essent, in quibus dubitari queat utrum documentis Italicis an Latinis essent insèrenda. Maxima pars documentorum sermone Italico scriptorum rationem habet cum sedibus ex quibus orta sunt. CCLXXIX enim ex documentis CGCLXXV ex archivis Italiae et tantum XCVI ex regnis aliis sunt hausta, in quibus ex archivis nostrae patriae haud plus quam LXIII inveniuntur. Plurimam partem materiae numero CXLII instrumenta archívum Mutinense familiae Estensium — hic thesaurus inexhaustus relationum históriáé Hungáriáé in saeculis XV—XVI — praebuit. Loco secundo stat archivum'Mediolanense cum instrumentis LX. Tertium nunc iam locum materia « Appendicis» scilicet instrumenta litteralia L archivi Mantuani Gonzagarum tenent. Sedecim praebuit archivum regni Italiae Venetianum, sex autem ibidem collectio manuscriptorum bibliothecae Marcianae. Tria ex archivo Fiorentino, duo autem ex thesauro manuscriptorum Bibliothecae Neapolitanae sunt protracta in lucem. Archivorum externorum acquirebam instrumenta litteralia ad Beatricem pertinenza ex sequentibus: Archivum regni Bruxellense XI, Dresdense IX, Bibliotheca Nationalis Parisina IV, bibliotheca civitatis Viennensis 11, bibliothecae Vratislavensis et universitatis Viennensis, necnon archivum familiae Comitum Czemin de Neuhaus singula contulerunt. His inserere possem quasi extranea instrumenta litteralia numero IV, quae in archivis suae Caesareae et Regiae Maiestatis et status Austriaci inveniuntur. Ex archivis Hungaricis plurima contulit archivum civitatis Schemniciensis, in summa XIX, in Museo Hungarico