Kristó Gyula: Anjou–kori Oklevéltár. I. 1301-1305. (Budapest–Szeged, 1990.)
quam centum milia exemplaria asservantur, item in Collectione litterarum phototypice descriptarum (Df.), quae photographias prope nonaginta milium litterarum eiusdem temporis continet. Pro viribus nostris respiciebamus etiam documenta, quae nobis nonnisi prelo edita prompta erant. Diplomatarium nostrum continet in se etiam mentiones litterarum exceptis litteris procuratoriis. Index abbreviationum in tribus partibus divisus lectorem edocet, quae archiva, libri, periodica citaverimus, quaeve nomina communia et propria, denique signa adhibuerimus in opere nostro. Volumina seriei nostrae sequentia explicationes abbreviationum hic non descriptarum continuo enumerant. In regestis omnes nuntii documentorum dumtaxat graviores respectantur, sed partes formularum - exceptis clausulis evictionis - non exponuntur. Si arenga exsistit, hanc littera A. post finem regestarum collocata significat. Exceptis litteris pontificiis externisque (Bohemicis, Polonicis etc.) atque Dalmaticis, quae productae sunt, regesta continent cuncta nomina personalia et locorum vocabula in documentis memorata. Regesta sunt linguae Hungaricae, at quaedam artium vocabula et pars textus, ubi ascriptio diei assignatur, lingua genuina interpretantur. Lingua enim fontium - nisi in apparatu aliter adnotatur - Latina est. Supra textum regestorum numerus, dátum et locus, quibus litterae expeditae sunt, leguntur. Dein apparatus sequitur, qui ad lectorem de statu litterarum, de locis ubi asservabantur, de signatura earum et hodierna (et veteri), item de locis, ubi editae sunt, refert. Abbreviationes signaturarum veterum generatim non explicamus. Textus dorso adnotatos, item modum obsignationis breviter indicamus. Sigilla accuratius nonnisi originalia,