Kristó Gyula: Anjou–kori Oklevéltár. I. 1301-1305. (Budapest–Szeged, 1990.)

quae in Dl. asservantur, describere potuimus, sigilla autem littera­rum in Df. asservatarum e photographiis, e catalogo secundum or­dinem temporis composito et e litteratura enucleavimus. Apparatus tamen materiam litterarum non describit et publicationes litterarum ante editionem F. (1829-1844) factas nonnisi causis praesertim iustis postulantibus respicit. Litterae publicatae generatim e paginis, quibus continentur, at regesta pontificia (exempli causa Potthast) et regesta regum Hungarorum (Reg. Arp.) e numeris regestorum citan­tur. Regestis, quae ne forte a compositore totius tomi facta sunt, adduntur nomina illorum, qui ea composuerunt. In fine singulorum tomorum index nominum propriorum (personarum et locorum) invenitur, qui tamen partes indicis rerum non sufficit. De litteris casu hic praetermissis supplementum (vei supple­menta) edentur. (Praefationem Latiné reddidit Paulus Pelle)

Next

/
Oldalképek
Tartalom