Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

portionem ipsorum in possessione Ozlar vocata, in comitatu de Zabolch existenti 1) habitam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis, Stephano filio Stephani de Nogsem­yem 2) pro quatraginta florenis, ut dixerunt plene ab eodem habitis et receptis, usque octavas festi beati Georgii martyris proxime venturas pignori obligassent, imo iidem Thomas de Biry et Ladislaus filius suus personaliter, et vigore predictarum literarum procuratoriar un in persona dicti Johannis filii sui, obligarunt coram nobis, tali modo, quod ipsi predictam possessionariam portionem ipsorum usque ipsas octavas sancti Georgii redimere non valerent neque pos­sent ; ita tamen, quod si ipsi in eisdem octavis sancti Georgii martyris coram capitulo ecclesie Agriensis prefatam posses­sionariam portionem eorum ab ipso Stephano filio Stephani redimere non possent vei non curarent, extunc in duplo dicto­rum 3) quatraginta florenorum convincerentur eo facto; ela­psis autem ipsis octavis, quandocunque pro ipsis quatraginta florenis et duplo eorumdem quatraginta florenorum redimere vellent et possent, extunc coram dicto capitulo ecclesie Agrien­sis pro ipsis quatraginta florenis et duplo eorumdem quatraginta florenorum cum promptis florenis vei aliis denariis florenos valentibus, absque solutione decime et none partibus, 4) libere persolvendo, ab eodem Stephano filio Stephani redimere valeant atque possint Thomas Biry et filii sui supradicti; et idem Stephanus filius Stephani, rehabita sua pecunia prenotata, predictam possessionariam portionom ipsorum eisdem Thome de Biry 5) et filiis suis predictis libere remittere et resignare teneretur. Medio autem tempore memorati Thomas de Biry et filii sui predicti, prefatum Stephanum filium Stephani ab omnibus ratione predicte possessionarie portionis quovismodo molestare volentibus liberare et expedire eorum propriis labo­ribus et expensis assumpserunt. Ad que omnia premissa et sin­gula premissorum iidem Thomas et Ladislaus filius suus se 1359. mftj. 1. ]) Az eredetiben hibásan : existentis. 2) így; az oklevél másik eredeti példányában : Nogsemyen. 3) A másik eredeti példányban: eorumdem, 4) Helyesen: partium, 5) A másik er. példányban : de Bery.

Next

/
Oldalképek
Tartalom