Tasnádi Nagy Gyula: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VII. (1358. jan. 1.–1359. márcz. 31.) (Budapest, 1920.)

coram nobis; ita videlicet, quod idem Paulus filius Thome in concambium et permutationem cuiusdam vinee infrascripte,. predictam sessionem cum omnibus utilitatibus suis, quovis nomine vocitatls et ad eandem pertinentibus, cum omni iure quo ipse Paulus filius Thome ipsam hactenus tenuit et possedit,. predicto magistro Gebe et suis heredibus lieredumque suorum successoribus dedisset, donasset, imo dedit et donavit coram nobis, de consilio et voluntate suorum proximorum, sicut dixit r habendam, tenendam perpetuoque pacifice possidendam ; e con­verso autem idem magister Gebe vineam suam in territorio dicte possessionis Chege, in vicinitatibus vinearum Petri de Gory dicti a parte occidentis, a parte vero meridiei Pauli filii Lucasii habitam et existentem, similiter cum omnibus utilitatibus ad eandem pertinentibus, eoque iure quo ipse tenuit et possedit, additis etiam tribus marcis gravibus, eidem Paulo filio Thome et suis heredibus lieredumque suorum successoribus dedisset,. donasset, imo dedit et donavit coram nobis, habendam, tenen­dam perpetuoque pacifice possidendam pleno iure ; tali vinculo mediante, quod si quis vei qui prefatum magistrum Gebe vei suos heredes ratione dicte sessionis impedire niteretur vei nite­rentur, idem Paulus et sui heredes eosdem tenebuntur expedire coram quovis iudice, eorum propriis laboribus et expensis ; et e converso eodem modo magister Gebe et sui heredes ratione predicte vinee tenebuntur predictum Paulum et suos heredes expedire. Ad que se partes obligarunt coram nobis spontanea voluntate. Dátum feria secunda proxima post octavas festi Pasche Domini, anno eiusdem Millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo. A fej érvári keresztesek konventjének Gebe mester kérelmére 1358. jul. 13-án »domino fratre Baldono Cornuti per Hungáriám et Sclavoniam prioré, prelato nostro, Donato preceptore, Johanne custode ecclesie nostre exi­stentibus« hártyán, függő pecsét alatt kiadott átiratából. Er. Sopron vm_ levéltárában. (néhai Nagy Imre másolata.) 1358. ápr. 9.

Next

/
Oldalképek
Tartalom