Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
nobis curarunt exhibere, in quarum unius tenore comperimus baberi seriose, quod eadem domina Elizabetb filia Patoucli filii Pele nobilis de Teryen et Stephanus filius Peturmani sponsus eiusdem domine, parte ab una, item Stephanus et Michael filii Márkus, nobiles de eadem, parte ab altéra, coram ipsis preposito et conventu personaliter constituti, per eandem . . Elizabeth et predictum Stepbanum filium Peturman propositum extitisset . . quod quia ob eorum inopiam in predicta possessione ipsorum descendere et manere non possent, ideo ipsam possessionem cum omnibus suis . . pertinenciis vendidissent . . predictis Stephano et Michaeli filiis Márkus et ipsorum heredibus . . pro viginti una marcis, scilicet quamlibet marcam quatuor fiorenis computando, perpetuo . . possidendam . . coram conventu de Saagh .prenotato, ita tamen, quod ipsam pecuniam in tribus terminis infrascriptis solvere deberent, videlicet duodecimo die festi octavarum beati Jacobi apostoli septem marcas, in octavis festi Omnium Sanctorum septem, in octavis festi Epiplianiarum tunc proxime venturis similiter septem sine crastinacione solvere tenerentur coram preposito et conventu de Saagli prenotatis, et si quem .terminum obmitterent insolutum, extunc cum duplo solvere tenerentur, obligantes se ipsos predicta domina Elizabeth et Stephanus filius Peturman antedictus, quod in primo termino ipsius solucionis filios et filias ipsorum ad maiorem cautelam et stabilitatem perpetuam coram ipso conventu adducerent, qui prefate . . vendicione consensum preberent . . et perpetuarent modo premisso, que si non facerent extunc absque porcione iudicis in viginti una marca numero antedicto convincerentur eo facto, assumentes eciam sepedicti domina et Stephanus filius Peturmani, quod omnia literalia instrumenta ipsorum, super annotata possessione Teryen confecta, similiter in primo termino ipsius solucionis coram ipsis preposito et conventu in manus filiorum Márkus . . assignarent, quod si non facerent. . extunc casse . . essent . . In continencia autem aliarum literarum eiusdem prepositi et conventus manifeste adinveniebatur, quod predicto duodecimo die octavarum festi beati Jacobi apostoli adveniente, predicti filii Márkus coram ipso preposito et conventu de Saagh predictas septem marcas persolvissent, sed quia prefata domina Elisabetli et Stephanus filius Peturmani antedictus pre-