Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
dicto termino adveniente non venissent neque aliquem pro se ipsis misissent, item filios et filias ipsorum, prout assumsissent, non adduxissent, insuper nec literalia instrumenta ipsorum, prout in ipso termino in manus filiorum Márkus dare et assignare se obligassent, non . . assignassent, unde sepedicti filii Márkus ipsas septem marcas reliquissent . . in custodia et sacristia prepositi et conventus predictorum. Quibus quidem literis exhibitis continenciisque earumdem perceptis, prenotatus Steplianus filius Peturmani allegavit eo modo, quod hoc bene verum esset, quod ipse prenotatam possessionariam porcionem in ipsa possessione Teryen habitam, prout potuit, modo pretacto ipsis Stephano et Michaeli vendidisset, quam tamen possessionem eadem nobilis domina filia Patouch, non solum sibi, sed domine coniugi sue, filie videlicet eiusdem domine et sibi simul . . tradidisset, et super hoc efficacia haberet instrumenta, que in instant! posset exhibere, et ibidem ac in instanti quasdam duas literas privilegiales, unam predictorum Stephani prepositi et conventus de Saagh, sabbato proximo ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste, anno domini M in o CCC m o quinquagesimo quinto et aliam nostram modum et formám iudicii nostri exprimentes, liic in Wyssegrad, duodecimo die octavarum diei Cinerum proxime preterito confectas nobis presentavit, in quarum unius videlicet eiusdem prepositi et conventus litere tenoré comperimus, haberi manifeste, quod eadem nobilis domina Elizabeth filia Patouch filii Pele nobilis de Teryen parte ab una, ab altéra vero Stephanus filius Peturmani unacum domina Chala et alia nomine Margaréta consorte sua, filia videlicet predicte domine Elizabeth, coram eisdem preposito et conventu de Saagh personaliter constituti, eadem domina Elizabeth . . confessa fuisset . . ut quia Stephanum filium Peturmani predictum in filium adoptivum adhuc diu assumsisset et filiam suam sibi legitime tradidisset, ideo possessionem suam hereditariam Teryen vocatam scilicet predictam ipsam contingentem, cum omnibus suis. . pertinenciis .. sub metis predecessorum suorum, Stephano filio Peturmani . . sponso et filie sue predicte et suis heredibus .. contulisset, iure hereditario perpetuo possidendam, pacifice tenendam . . coram preposito et conventu pluries memoratis. In alterius scilicet predicte litere nostre privilegialis