Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
tou de Palastli vei Johannes filius Petri de Teryen altero absente homo suus regius evocaret predictos .. Stephanum prepositum et suum conventum ac Michaelem, Stephanum, Albertum et Georgium filios Márkus et Stephanum filium Peturmani cum omnibus suis instrumentis, contra prefatam dominam Elisabetli ac Michaelem et Stephanum filios eiusdem domine in ipsius domini nostri regis presenciam, ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc venturas, racionem de premissis reddituros, et post hec . . dicto domino nostro regi fideliter rescriberet capitulum Strigoniense prenotatum. Ipsum igitur capitulum ecclesie Strigoniensis . . unacum Petro filio Johannis (így) liomine dicti domini nostri regis predicto, Lukasium presbyterum ecclesie ipsorum prebendarium hominem ipsorum pro testimonio duxissent ad premissa exsequenda transmittendum, quibus tandem ad idem capitulum reversis, idem homo regius . . retulisset in hunc modum, quod ipse in festő beati Bartliolomei apostoli proxime tunc preterito in facie possessionis Saagli prefatos . . Stephanum prepositum de eadem Saagli et suum conventum, item in facie possessionis Tyrien Michaelem, Stephanum, Albertum et Georgium filios Márkus ac Stephanum filium Peturmani cum omnibus suis instrumentis, contra predictam dominam Elisabetli, Michaelem et Stephanum filios eiusdem domine ad predictas octavas festi beati Michaelis archangeli in ipsius regalis maiestatis presenciam evocasset, racionem, ut premittitur, de premissis reddituros, quod et sic fore factum idem liomo ipsius capituli consequenter affirmasset. Quibus auditis et perceptis predictus Stephanus et Michael filii Márkus ac Stephanus filius Peturmani presente Blasio filio Cosme pro eodem preposito et conventu cum procuratoriis literis eorumdem astante personaliter exsurgendo, primo et principaliter iidem Stephanus et Michael allegarunt eo modo, quod ipse Stephanus filius Peturmani, ac prenotata . . Elisabetli socrus sua quandam possessionariam porcionem eorum in dicta Teryen habitam, ipsis videlicet Stepliano et Micliaeli vendidissent et super hoc literas liaberent efficaces, et ibidem ac in instanti quasdam duas literas prenotati . . Stepliani prepositi et conventus de Saagli, unam sabbato proximo post festum Divisionis apostolorum et aliam in festő beati Stephani regis et confessoris anno in presenti confectas