Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
et cum discussio premisse cause ac eadem instrumentális exliibicio ab eisdem octavis festi Puriíicacionis virginis gloriose, ad octavas diei Cinerum iuxta continenciam literarum nostrarum de regmali speciali mandato statu et ordine priori extitisset dilatata, denique ipsis octavis diei Cinerum advenientibus, predicto Petro filio Iwanka actore personaliter coram nobis adlierente et ipsa instrumenta per ipsum Demetrium filium Nicolai exhiberi postulante, prenotatus Demetrius pro se personaliter et pro eadem nobili domina consorte sua.. ad nostram accedendo presenciam, pro eisdem instrumentis per ipsum premisso modo exhibere assumtis, quasdam literas prefati capituli Castriferrei patentes, quinta feria proxima post festum Epiphaniarum domini, anno eiusdem M° CCC m o XXX 111 0 septimo confectas nostro iudiciario examini presentarat, in quibus inter cetera comperieramus haberi manifeste, quod Nicolaus et Dominicus filii Mikouch de Hegysomlyo pro se personaliter, pro Martino vero íilio Nicolai de eadem Hegiesomlyou predictus Nicolaus íilius Mykouch .. Dominicus autem prescriptus filius Mykouch pro Stephano íilio Nicolai fratre eiusdem Martini.. ex una parte, Michael filius Dionisii de Kuchk pro Georgio dicto Gyuke ac Stephano fratribus suis, item Johannes filius Johannis fratris sepedieti Dionisii de Kuchk parte ex altéra coram predicto capitulo Castriferrei personaliter constituti, per arbitrium et composicionem proborum et nobilium virorum comprovincialium suorum super universis causis eorum ab avorum, patrum, eorum, necnon et ipsorum temporibus motis et exortis, hinc et inde usque tunc inter partes scilicet super possessionibus, interfeccionibus homintím, occupacionibus terrarum, vulneribus, percussionibus, sanguinis effusionibus, cremacionibus seu incendiis et generaliter quibuslibet maleficiis et maleficiorum actibus usque tunc habitis, inter partes taliter ad plene pacis dixissent se devenisse unionem et penitus concordassent, quod memorati filii Dionisii et filius Johannis de possessione eorum in eadem Hegiesomlyou, quam babuissent a parte occidentali, similiter Hegiesomlvo vocata, tres sessiones sive fundos cum omnibus utilitatibus . . et aliis quibuslibet attinenciis suis, ad ipsas tres sessiones spectantibus, prout ex antiquo servassent ad easdem, a parte aquilonis in uno ordine situatas supra ma-