Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

gnam viam, que veniret de Kaid adiacentes, dedissent.. predictis Nicolao et Dominico filiis Mykouch ac Martino et Stephano filiis Nicolai supradictis perpetuo.. possidere in filios filiorum.. ipsam autem viam, que veniret de Kaid et intraret ipsam villám Somlyo partes deberent servare in communi, a meridie infra predictas tres sessiones filiis Mykouch et filiis Nicolai devolutas et supra porciones filiorum Dionisii et Johannis ab aquilone loco in communi, residuam vero partém possessionum predi­ctorum filiorum Dionisii et Johannis, quam habuissent in eadem Hetyesomlyou a parte occidentali, que diceretur due porciones, in quibus essent novem sessiones, quas quidem porciones pro morte Michaelis fratris Dionisii antescripti ipsi Dionisio et Jolianni fratri suo devolutas retulissent iidem Dominicus et Nicolaus filii Mykouch eorum propriis in personis comparentes, Martini vero et Stephani filiorum Nicolai predictorum nomine .. cum literis procuratoriis comparendo, ipsam inquam residuam partém possessionariam.. commisissent similiter cum suis . . pertinenciis universis eisdem Michaeli Gyuke, Stephano ac Johanni filio Johannis perpetuo . . possidere in filios filiorum.. Quarum literarum exhibicionibus factis et perlectis continenciis earumdem, ipse Demetrius in dicta possessione Somlyo se non magis nisi duas sessiones, terciam autem ipsarum trium sessio­num apud Dominicum filium Mikouch fratrem suum patruelem et filios suos habere pluries replicando affirmarat; cumque nos his perceptis ipsum Petrum filium Iwanka in eo, si ipse contra formám et tenorem preexhibitarum literarum sepefati capituli Castriferrei per predictum Demetrium nobis, ut est premissum, presentatarum in aliquo obiicere velit, vei ne, ut nostro in­est officio legitime requisitum habuissemus, tandem ipse Pe­trus contra formám earumdem literarum pretacti capituli Cas­triferrei in nullo se obiicere posse, sed in .. tenoribus ipsarum se contentari velle allegarat, unde quia ad divisionem predi­ctarum duarum sessionum ac separacionem et distinccionem pos­sessionariorum iurium prescripte nobilis domine consortis ipsius Demetrii modo infraspecificato faciendam, liomines regii et testimonia prescripti capituli Castriferrei vice iterata nobis et baronibus ac nobilibus regni in iudicio nobiscum assedentibus necessario transmitti debere videbantur, ideo amicis nostris

Next

/
Oldalképek
Tartalom