Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

domino nostro rege .. honore ipsius iudicatus curie sue nostram personam sublimante, ipsa causa in nostram presenciam de­venta extitisset, et cum tandem ad faciem memorate possessio­nis Somlyou vicibus quam pluribus homines regii et testimonia prelibati capituli ecclesie Castriferrei ad premissa peragenda iuxta nostram iudiciarum comissionem accessissent, tandem omnia supradicta propter altercacionem parcium predictarum inibi suo modo fieri non potuissent, et cum ultimo discussio omnium horum octavas festi Omnium Sanctorum in predicto anno domini M u CCO° L m o quinto preteritas attinxisset, tandem ipsis octavis festi Omnium Sanctorum occurrentibus, prefatus Petrus filius Iwanka personaliter ab una ac Demetrius filius Nicolai pro predicta nobili domina consorte sua.. parte ex altéra, ad nostram veniendo presenciam, idem Petrus filius Iwanka allegarat eo modo, quod sicut ipse tempore premisse possessionarie reambulacionis dixisset, ut predicta nobilis do­mina in annotata possessione Somlyou non plus, nisi duas curias ab occidente haberet, sic et tunc coram nobis.. affirmaret ac super eo, quod premissa statucio, estimacio et inquisicio suo modo iuxta iudiciariam nostram commissionem fieri nequivisset, sibi iusticie complementum per nos impertiri postularat. Quibus auditis et perceptis prefatus Demetrius filius Nicolai retulerat eo modo, quod predicte due curie in dicta possessione Somlyou liabite, quas iamdictus Petrus ipsius domine fore diceret, sue essent ac super ipsis efficacia haberet instrumenta, que in ter­mino per nos ipsi dando posset exhibere, residuum vero in dicta possessione Somtyo a parte orientis, exceptis iuribus aliorum, prefate domine consorti sue prout tempore predicte reambula­cionis procurator eiusdem dixisset, ipsi domine consorti sue de iure pertinere et de ipsa possessionaria porcione dicte domine eundem Petrum divisionem habere velle allegarat, unde nos his perceptis unacum baronibus regnique nobilibus nobiscum in indicio sedentibus commiseramus iudicando, quod prefatus De­metrius filius Nicolai universa sua instrumenta in facto dicta­rum duarum curiarum confecta, in octavis festi Purificacionis beate virginis proxime tunc venturis, coram nobis exhibere tene­retur, quibus visis iudicium et iusticiam facere valeremus inter ipsas partes in facto possessionarie divisionis prenotate;

Next

/
Oldalképek
Tartalom