Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

ad duas metas terreas novas, de quibus in latere cuiusdam montis in rubeto curreret usque fines et ultimos terminos eius­dem, iuxta cursus priorum et antiquarum metarum eorumdem nobilium antedictorum ibique terminaretur. Quibus sic habitis et tenoribus earumdem perceptis, eadem domina consors ipsius Demetrii allegarat eo modo, quod prescripta particula terre, quam idem Petrus filius Iwanka et alii predicti in iudicio reop­tinuissent, ab ipsa possessionaria porcione per ipsum Gregorium filium Alexandri modo pretacto sibi data et collata, per premis­sarum metarum erecciones separatim et distinctim haberentur, et quemadmodum preexhibitum privilégium iamdicti comitis Thome a possessionariis iuribus et porcionibus ipsarum parcium adversarum, sub prescriptis metis distingeret, contentaretur, dummodo eorum ius proprium ipsis statui facerent iure legi­timo exigente; unde quia ad distinccionem et sequestracionem premissarum possessionariarum porcionum parcium predicta­rum modo premisso inter partes litigiosarum homines regii et testimonia predicti capituli ecclesie Castriferrei debuerant desti­nari, ideo idem comes Thomas prescripto capitulo ecclesie Cas­triferrei amicis suis literatorie scribendo, eorum amiciciam requisierat diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro testimoniis pro utrisque partibus fidedignos, quibus presentibus Johannes filius Isaak de Lanch pro parte actorum, item Andreas filius Isaak similiter de Lanch pro parte ipsius domine in causam attracte, homines regii, feria quinta proxima post quindenas festi Penthecostes tunc proxime venturas ad faciem prescripte possessionarie porcionis in ipsa possessione Noglisomlyo exis­tentis, inter ipsas partes premisso modo litigiose accedendo . . iuxta directos et veros cursus metales in prescripto privilegio prenotati comitis Thome contentos a primis veris metis inci­piendo usque finálés metas . . reambularent, reambulatamque premissam possessionariam porcionem eiusdem Petri filii Iwanka et aliorum predictorum inibi habitam, prout vigore premissi pri­vilegii pretacti comitis Thome ab ipso Georgio filio Alexandri, in ipsius comitis Thome iudiciario conspectu, sub prescriptis metis reobtinuissent ac possessionariam porcionem eiusdem domine modo premisso per predictum Georgium sibi datam et condo­natam, quemadmodum preexhibitum privilégium antefati comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom