Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

tis Thome . . distingeret . . ab invicem separando . . unicuique ipsarum suam porcionem possessionariam, contradiccione ipsa­rum parcium sibi invicem et aliorum quorumlibet propter lon­ginquam ventilacionem ipsius eause eo, quod nullius alterius contradiccio obviarat, obviare non valente, statueret et commit­teret perpetuo possidendam sine preiudicio iuris alieni, et quia idem Petrus filius Iwanka ipsam dominam consortem Demetrii in ipsa possessione Somlyo vocata non plus nisi duas curias seu mansiones ab occidente sitas habere, residuam vero exceptis ipsis duabus curiis omnino ipsorum fore hereditariam, e con­verso autem Johannes fráter eiusdem Demetrii ipsum Petrum non magis, nisi ipsas duas curias seu mansiones ab occidente sitas divisioni apponendas fore, aliam vero partém ipsius pos­sessionis exceptis ipsis duabus curiis iuri ipsius domine perti­nere contrariose allegarant, ut alterius litere eiusdem comitis Thome continencia plenius . . declararet, ideo facta ipsa statu­cione iidem homines regii et testimonia dicti capituli ecclesie Castriferrei hoc, quantam particulam terre supra seu ultra ipsas duas curias seu mansiones de possessionariis porcionibus ipsius domine ad predictam porcionem suam possessionariam idem Petrus filius Iwanka applicare nisus extiterat scierent, viderent et . . conspicerent, et quantam particulam possessionariam eiusdem domine per ipsum Petrum filium Iwanka occupare et ad suam porcionem adiungere voluisse invenirent, visa sui qua­litate, quantitate, fructuositate et valore .. estimarent regni con­svetudine exigente, et post hec ipsius possessionarie statucionis ac estimacionis seriem . . ad octavas festi beati Michaelis archangeli tunc proxime venturas, in literis ipsorum domino nostro regi fideliter rescribere debuisset capitulum Castriferrei supradictum. Tandem ipsis octavis festi beati Michaelis archan­geli adherentibus, Petrus filius Iwanka pro se personaliter, pro predictis vero Stephano, Ladislao et Jacobo .. item pro predicta domina consorté Demetrii, Michael filius Michaelis.. ad ipsius co­mitis Thome iudiciariam accedentes presenciam, quasdam literas prelibati capituli Castriferrei domino nostro regi super premis­sis rescriptas ipsi comiti Thome presentarant, in quibus inter cetera idem comes Thomas comperierat haberi eo modo, quod idem capitulum receptis literis suis formám deliberacionis sue

Next

/
Oldalképek
Tartalom