Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
re versi responclissent et eisdem arbores nucum in una congerie ostendissent dicentes, quod olim dicta villa Euren circa easdem arbores nucum resedisset et dictum capitulum se a suis patribus et prioribus porcionem in eadem habere audivisse, sed ubi vei qualis aut quanta et in quo loco existeret, vei quibus metis ab aliis partibus eiusdem distincta fieret penitus ignorasse affirmarent, procuratore dicti capituli Eudensis non aliquas literas metas porcionis eiusdem exprimentes ad requisicionem procuratoris prefate domine regine tunc inibi exhibente et hac racione estimacio porcionum parcium predictarum fieri nequiisset. Quarum literarum exhibicionibus factis prefatus magister Jacobus procurator predicte domine nostre regine reginali maiestati ex parte ipsius capituli ecclesie Budensis iuxta premissarum literarum nostrarum continencias, super facto predicte possessionis Euren vocate iusticie complementum impertiri postularat: et quia nobis et baronibus regnique nobilibus nobiscum in iudicio sedentibus ipsum capitulum Budense contra predictam dominam nostram reginam, ad reddendum racionem sue contradictorie inhibicionis in facto pretacte possessionis Euren, ut est prehabitum, facte, per hominem regium presente dicti comitis capelle regie testimonio evocari debere videbatur, igitur amiciciam annotati comitis capelle regie literatorie scribendo pecieramus diligenter, quatenus suum mitteret hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Emericus filius Viliam vei Jacobus dictus Zenas, altero absente, homo regius, de curia regia ad hoc specialiter transmissus, ipsum capitulum ad octavas diei Strennarum nunc proxime preteritas contra prefatam dominam nostram reginam super premissa sua contradictoria inliibicione in facto dicte possessionis Euren facta, racionem redditurum ac de dictis iudiciis satisfacturum evocaret in presenciam regie maiestatis, insinuando ibidem, ut si veniret et super ipsa contradictoria inliibicione dicte possessionis racionem redderet et de premissis iudiciis satisfaceret, bene quidem, alioquin premisse cause finem debitum, prout exegerit ordo iuris, imponeremus, et post hec ipsius evocacionis seriem, prout fieret conveniens, dicto domino nostro regi ad predictas octavas diei Strennarum fideliter rescriberet comes capelle sue regie prenotatus. Tandem prelibatus comes capelle regie maiestatis ipsi