Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)

regie excellencie in suis literis rescripserat tali modo, quod ipse iuxta seriem literarum nostrarum in facto subscripto eidem comiti capelle regie directarum.. una cum Emerico íilio Wyl­liam, homine regio, de curia regia ad hoc specialiter transmisso, Paulum íilium Oliverii hominem suum pro testimonio ad idem factum prosequendum destinasset, qui demum .. retulissent, ut idem homo regius presente dicto testimonio ipsius comitis capelle regie, feria secunda proxima post festum beate Lucie virginis .. capitulum ecclesie Budensis super sua contradictoria inhibicione,. in facto possessionis Euren vocate, facta, racionem redditurum ac de quibusdam iudiciis in eisdem literis nostris expressis satisfacturam, in presenciam regie maiestatis contra.. Elizabet.. reginam.. ibidem scilicet aliquibus ex eodem capitulo Budensi apud ecclesiam ipsorum. de Veteri Buda, aliquibus vero apud domos ipsorum de eadem facie ad faciem repertis, in personis dicti tocius capituli Budensis insinuando, ut si veniret et super ipsa contradictoria inhibicione dicte possessionis racionem in termino infrascripto redderet ac de ipsis iudiciis satisfaceret, bene quidem, alioquin nos finem debitum premisse cause im­ponemus iure observato, ad octavas diei Strennarum proxime tunc venturas evocasset, quod quidem capitulum ecclesie Bu­densis ad predictas octavas diei Strennarum maiora iudicialia gravamina in se accumulari non formidans, in nostram presen­ciam venire vei mittere non curasset, per prefatum magistrum Jacobum procuratorem prelibate domine nostre regine in per­sona eiusdem et pro eadem .. viginti duobus diebus continuis legitime coram nobis expectatum, hisque habitis ipsa domina nostra regina in domínium dicte possessionis Euren per viam iusticie volens introire .. Ladislao preposito ecclesie Chazmen­sis comiti capelle et secretario cancellario eiusdem domini nostri regis literatorie scribendo, suam amiciciam requisieramus dili­genter, quatenus suum mitteret hominem pro testimonio fide­dignum, quo presente Emericus filius Villiam homo regie maiestatis de curia regia ad hoc specialiter transmissus, ad faciem dicte possessionis Euren vicinis et commetaneis suis universis, specialiter autem predicto capitulo Budensi vei eius procuratore legitime inibi convocatis accedendo, eandemque per veras suas metas et antiquas, novis metis secus veteres in

Next

/
Oldalképek
Tartalom