Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
premissis rescripcionales presentavit, in quibus habebatur, quod ipsum capitulum ecclesie Agriensis legitimis et congruis postulacionibus nostris ac iusticie annuendo, cum prefato Georgio íillo Jacobi de Zendy homine regio, eorum hominem discretum iuvenem videlicet magistrum Johannem subnotarium ipsorum pro parte preí'ati magistri Petri dicti Paharus actoris transmisisset pro testimonio ad premissa exequenda, qui quidem homo regius tandem ad ipsum capitulum reversus, presente et audiente dicto testimonio ipsius capituli Agriensis, eidem capitulo retulisset istomodo, quod ipse unacum eodem testimonio predicti capituli Agriensis, absentibus tamen aliis regio et eiusdem capituli Agriensis hominibus, accessissent ad faciem dicte possessionis Sap alio nomine Chympohaza vocate, ubi ipsi presentibus et audientibus ambabus partibus a vicinis et comprovincialibus hominibus infranotatis, per eundemque magistrum Petrum actorem inibi adductis, super premissis diligenter et conscienciose inquirendo, pro parte eiusdem magistri Petri talem scivissent veritatem, quod preallegata pössessis Sap, que alio nomine Chympoza vocaretur, eorumdem Nicolai dicti Cympo et Georgii filii Johannis dicti Tegzes, liominum scilicet absque heredum solacio decedencium, extitisset, et pro eo regie maiestati iuxta antiquam consvetudinem huius regni remansisset, et per consequens prelibata possessio per regiam clemenciam magistro Petro dicto Paharus de iure collata esset et fuisset ac condonata. Et quod eciam sepedicta possessio litigiosa prememoratis Georgio et Michaeli in nullo attineret, eo quod preallegati Georgius et Michael cum dictis nobilibus sine herede decedentibus nunquam, ad ipsorum scitum, in una fuissent possessionaria divisione, sed porcionem, quam ipsi in eadem possessione liaberent, tamquam filii sororum eorumdem defunctorum hactenus possedissent et nunc possiderent; nomina autem eorumdem nobilium pro parte ipsius magistri Petri actoris attestancium hec essent: videlicet Dominicus filius Márkus de Dethk, Emericus filius Stephani de Peruen, Petrus dictus Zekel de Bereth, item Johannes filius Beke de Bakcha, altér Johannes de Clienis, et Nicolaus filius Thome de Olymanch pro se personaliter et cum procuratoriis literis conventus de Jazow, pro Johanne filio Jacobi de Forrou, Ladislao filio Lorandi de Tokay, Ladislao et