Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. VI. (1353–1357) (Budapest, 1891.)
Egidio filii Johannis filii Ladislai de Torna dominis suis; item Stephanus dietus Chokas, Petrus filius Martini, Dominicus filius Pauli, Dionisius filius Petri nobiles de Bedechke; item Donatus filius Dominici de Zeged viciiií et commetanei preallegate possonis Sap propinquiores, predicti autem Georgius filius Demetrii et Michael filius Johannis dicti Fevr ad causam attracti, utidem homo regius dixisset, nec regium hominem nec dicti capituli Agriensis testimonium nec eciam vicinos et comprovinciales nobiles pro parte ipsorum inibi adduxissent ad premissa perficienda; retulisset eciam homo regius prenotatus pro parte ipsius magistri Petri adductus, quod postquam annotati Georgius et Michael ad causam attracti memoratum magistrum Petrum dictum Paharus suos testes quo supra produxisse vidissent et audivissent; et quia prelibatus magister Petrus dictus Paharus eosdern Georgium et Michaelem ac heredes ipsorum in prescripta particula terre, quam nunc ipsi in eadem possessione Sap ut filii sororum eorumdem defunctorum haberent et possiderent, ex parte sua stare dimisisset, et tamquam filios sororum eorumdem defunctorum permanere in eadem, obhoc iidem Georgius et Michael omni liti et accioni eorum renunciantes, sepedictam possessionem Sap litigiosam, similiter ex parte ipsorum iuxta dictam collacionem regiam resignassent magistro Petro et lieredibus suis personaliter possidendam. Quarum literarum exhibicionibus factis memorato Ladislao procuratore prefati magistri Petri dicti Paharus petente, eidem magistro Petro in testimonium premissorúm in ipsis literis capituli Agriensis lucidius contentorum et expressorum, presentes literas nostras privilegiales . . duximus concedendas. Dátum Bude, vigesimo secundo die termini prenotati, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio. Hártyán, zöld és veres zsinóron függő ép pecséttel; eredetije a Kapy cs. ltárában, Fasc. S. III. 3. Közli: Kovács N.