Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

340. 1352. febr. 29. A váradi káptalan előtt Kállai Iván Jiai : László, András és Demeter, Bihar vármegyei Bánk nevü birto­kukat Odún fia Ivánka fiával ezek Harang nevü Szabolcs vármegyei birtokával elcserélik. Capitulum ecclesie Waradiensis . . ad universorum noti­ciam . . volumus pervenire, quod accedentes ad nostram pre­senciam viri nobiles magistri Ladislaus et Andreas filii Iwan filii Egidii de Kallón pro se personaliter et pro Demetrio fra­tre suo uterino . . ab una parte, ex altéra vero magistri Le­ukus et Jakch filii Iuance filii Odún, item Johannes filius Nicolai fratris eorumdem filiastri, pro se personaliter et pro Andrea fratre suo uterino . . ac pro Petro filio Stephani filii eiusden Iuance . . coram nobis . . sunt confessi, quod ipsi quarumdam possessionum ipsorum infranominatarum utilioris ac uberioris contractu unicuique ex ipsis cedentis prospectu, talem inter se fecissent permutacionem . . quod iidem ma­gistri Ladislaus et Andreas filii luan possessionem ipsorum acquisiticiam Bank vocatam, in comitatu de Byhor existentem, populosam, sedecim mansiones in se continentem, et inter pos­sessiones Fanchyka et Poch habitam, cum omnibus . . suis . . pertinenciis sub antiquis metis et metarum limitacionibus . . tradidissent . . titulo permutacionis eisdem magistris Leukus et Jakch filiis Iuance ac predictis Johanni et Andree filiis Nicolai, nec non Petro filio Stephani et per eos eorum heredi­bus . . iure perpetuo . . possidendam . . pro possessione eorum magistrorum Leukus et Jakch ac filiorum Nicolai, nec non Petri filii Stephani Harang vocata hereditaria, in comitatu de Zabolch existenti, habitatoribus destituta, et inter possessiones Kallou et Napkur habita, eo modo cum omnibus . . suis perti­nenciis eiusdem . . similiter titulo permutacionis possidenda . . in filios filiorum . . obligantes se eedem partes. . ab omnibus . . inquietare volentibus racione _ predictarum possessionum modo premisso in permutacionem traditarum expedire propriis eorum laboribus et expensis; hoc tamen expresso, quod si ullo un­quam tempore se . . in eisdem possessionibus . . ab impetito­ribus conservare non possent . . extunc sibi invicem easdem

Next

/
Oldalképek
Tartalom