Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
quod quia armotatus comes Nicolaus filius Moyus patruelis ipsorum de possessionibus et porcionibus suis possessionariis ubilibet existentibus et quoquomodo vocitatis debito iure nature et de regni consvetudine quatuor filiabus suis Margaretba Elizabeth Clara et Barbara alio nomine Boncb vocatis quarta filiali, ac domine consorti sue filie Andree íilii Zemeke de Chyz Elizabeth vocate dote et rebus parafernalibus teneri dignosceretur, et quia eciam idem comes Nicolaus . . unacum ipsis 'super boc diucius tractando unam particulum. terre de porcione sua in eadem possessione Senthkyral in eodem comitatu Grwmuriensi existenti decisam et metis similiter infra declarandis undique circumdatam, pro totali expedicione prefatarum dotis et rerum parafernalium ac quarte filialis prenominatis quatuor filiabus suis et ipsarum heredibus perpetuo.. possidendam contulisset, residuas vero porciones suas possessionarias ubilibet existentes idem comes Nicolaus post mortem suam ipsis reliquisset . . ideo ipsi ob favorem et dileccionem proximitatis earumdem quatuor nobilium dominarum, super facto donacionis et perpetuacionis prescripte particule terre ipsis dominabus quo supra date . . plénum consensum prebuissent. . imo sepedicti íilii Ladislai eandem particulam terre, sic sicut predictus comes Nicolaus, coram nobis perpetuaveruut dictis nobilibus dominabus et ipsarum heredibus, testimonio presencium literarum nostrarum et auctoritate; obligantes se iidem íilii Ladislai et heredes suos, quod ipsi memoratas nobiles dominas et earum heredes in dominio ipsius particule , terre, excepta porcione Simonis filii Jacobi, que intra metas dicte particule terre includeretur . . contra quospiam indemniter conservarent, quod si temporis in processu easdem conservare non possent . . extunc de porcione ipsorum possessionaria in eadem Senthkyral habita equivalentem particulam terre cum suis utilitatibus. . dare et assignare tenerentur quatuor nobilibus dominabus et earum heredibus supradictis. E converso autem si pretactus comes Nicolaus usque ad diern obitus sui dictas residuas porciones suas vei aliquas ex eisdem . . alienare niteretur, extunc sepedicti Nicolaus filius Bolugh et Thomas filius Laurencii in succubitu duelli facti potenciális adversus eosdem filios Ladislai et heredes suos convincerentur