Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
eo facto, pro eo, quia dicte residue porciones ipsius comitis Nicolai, eo mortuo quo supra in ius et proprietatem remanere deberent filiorum Ladislai supradictorum. Ordinatum eciam exstitit per partes supradictas, quod si deo sic volente iidem Paulus et Johannes filii Ladislai absque heredum solacio decederent, extunc porciones ipsorum possessionarie similiter ubilibet existentes, annotatis quatuor nobilibus dominabus et heredibus ipsarum remanerent; ex adverso autem si dicte domine absque utriusque sexus heredibus debitum persolverent carnis universe, extunc ráemorata particula terre uunc ipsis quo supra data, rursus in ius et proprietatem pretactorum filiorum Ladislai et suorum heredum devolveretur possidenda. Ad que premissa . . eedem partes se, et dicti comes Nicolaus filius Moyus et Nicolaus filius Bolugh ac Thomas filius Laurencii annotatas nobiles dominas faciendum et tolerandum spontanea coram nobis obligarunt voluntate. Et ut presens ordinacio robur perpetue firmitatis inter ipsos obtinere valeret, eeclem partes omnes literas suas . . iudiciales, specialiterque annotati Nicolaus filius Bolugh, Thomas et Simon filii Laurencii literas suas super aliquibus aliis porcionibus possessionariis antea emanatas ubicunque in preiudicium eorumdem filiorum Ladislai obtentas, cassatas . . reliquissent . . Mete autem quibus ipsa particula terre ut premissum est circumdatur et ab aliis porcionibus possessionariis separatur, prout eedem partes retulerunt et sicut eciam nos in literis eorumdem comitis et quatuor iudicum nobilium de Gwmwr contineri vidimus, hoc ordine protenduntur: prima enim meta incipit prope sanctuarium ecclesie sancti. regis Stephani in eadem possessione fundate in uno antiquo ponté super quodam lacu habito, a quo egrediendo transit versus plagam orientalem et iungit unum fonticulum vulgo seed nuncupatum, et deinde versus eandem plagam orientalem currendo cadit in quendam rivulum Louchpotak nuncupatum, in quo rivulo supra versus possessionem Lochi currendo annectit quasdam arbores tremuleas vulgo feyrnyar vocatas in eodem fluvio existentes, de quibus supra currendo venit ad duas metas terreas prope eundem rivulum erectas ubi cadit in quandam viam in capite vallis Halaguszad vocate, et in eadem via ad dictam plagam in unum berch