Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

eiusdem iure perpetuo . . contulisset possidendam. Unde quia ad premissam possessionariam divisionem plenariam faciendam bomines regii et testimonia t>rememorati capituli Agriensis vice iterata transmitti debebant necessario, igitur predicto ca­pitulo Agriensi literatorie scribendo eorum amiciciam postu­laramus . . ut eorum mitterent bomines pro testimouiis fide­dignos, quibus presentibus Ladislaus Votbey, vei Abram filius Jobannis, aut Jacol)us filius Micbaelis pro parte actoris, item Laurencius filius Menbardi, vei Dominicus filius Márkus pro parte in causam attracti, aliis absentibus bomines domini regis, feria sexta proxima post octavas festi beati regis Stephani nunc proxime preterita, ad facies dictarum possessionum Maza­ondya et Ond vocatarum . . accederent, et dictam divisionem prefatarum possessionum .. plenarie perficerent, et cuique parti sua iura possessionaria . . sine preiudicio iuris alieni relin­querent et statuerent perpetuo possidenda, si per alios aliquos non fieret contradictum, contradictores autem si quialii fierent, contra illám partém quam deceret, citarent in regiam presen­ciam . . particulam autem possessionariam per quempiam prohibitam, signis pro metis positis consignando et . . mensu­rando . . estimarent . . et post liec seriem omnium premissorum . . ad octavum diem dicte divisionis in literis sepedicti capituli Agriensis per partes nobis commiseramus reportari. lpso siquidem termino reportacionis seriei premissorum adveniente, prenominatus Paulus filius Johannis ab una, prefatus Ladislaus filius Lukachii parte ab altéra personaliter ad nostrum veni­entes conspectum, literas prescripti capituli Agriensis . . nostro iudiciario examini demonstrarunt continentes, quod predictum capitulum Agriense . . cum prefato Jacobo Michaelis homine regie maiestatis, eorum hominem . . Johannem sacerdotem magistrum altaris sancti Mathei apostoli de eadem ecclesia ipsorum. pro parte annotati Pauli filii Johannis actoris transmi­sissent pro testimonio ad premissa exequenda; qui quidem homo regius . . retulisset isto modo, quod ipse unacum eodem testimonio ipsorum in dicta feria sexta post ipsas octavas festi sancti regis Stephani iam preteritas accessissent ad facies possessionis Ond et Mazaondya supradictarum, et licet ipsi easdem possessiones in comitatu Zemlyniensi ut dicitur existen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom