Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

tes, iuxta prefatarum literarum nostrarum dividere presto fuissent et parati, tamen quia talis divisio iuxta earumdem literarum nostrarum composicioualium seriem fienda, propter quedam impedimenta perfici nequivisset inter partes bono modo, ideo prescripte partes postergatis et omissis dictis literis composicionalibus, in ipsa possessione Ond solummodo, in qua ecclesia lapidea in bonore sancti regis Ladislai constructa ha­beretur, tam in locis sessionalibus quam terris campestribus et vineis, excepta dicta terra Mazaondya, pari voto et per modum pacificum talem inter se divisionem perpetuo duraturam coram ipsis facere procurassent: quod una pars ipsius ville Ond in qua dicta ecclesia quo supra baberetur, a plaga septem­trionali existens, simul cum quadam alia particula eiusdem ville que a plaga orientali et ultra fluvium Zerencb adiaceret, necnon universis terris arabilibus circa ipsam aliam particu­lam ville babitis, et dimidietate unius prati quod tres mete contigualiter posite a se invicem distingerent, cum earum . . pertinenciis, utpote edificiis curiis et porcione patronatus dicte ecclesie, sub distinccionibus metarum infra declarandarum, quoad loca sessionalia facta ipsa divisione cessissent memorato Paulo filio Johannis et suis heredibus perpetuo possidende, alia parte ipsius ville Ond preallegato Ladislao filio Lukachii et suis heredibus similiter perennaliter remanente; item terras arabiles similiter per metas infra specificatas ab invicem sepa­rando, eedem partes taliter inter se divisissent, quod una pars ipsarum terra rum arabilium a plaga septemtrionali ut refertur adiacentes, a terminis dicte ville incipiendo usque ad radicem cuiusdam magni montis, annotato Paulo, terre vero arabiles a plaga meridionali similiter ad radicem dicti montis se exten­dentes pretacto Ladislao et parcium heredibus possidende re­mansissent; item dictum montem et vineas in ipso existentes taliter divisissent, quod una pars eorumdem a parte meridionali dicto Paulo, et alia pars eorumdem montis et vinearum a plaga septemtrionali memorato Ladislao filio Lukachii remansissent possidende . . ita videlicet, quod a modo . . nec idem Paulus et sui heredes super iobagionibus eiusdem Ladislai filii Lukachii, nec (. . . . Ladisla)us et sui posteri . . a iobagionibus memorati Pauli et suis successoribus in dicta possessione Ond cornmo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom