Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. gyula-fehérvári kápt. cista Bihar, 2. 22. dipl. lt. 6336. 248. 1344. Pécs, máj. 3. Szepetneki Mikejia Péter országbírói bírságszedő, Kemudi Jakabot a Gyulaiak ősét, három rendbeli bírság megfizetéséről nyugtatja. Nos Petrus filius Myke de Zepethnuk exactor iudiciorum . . eouiitis Pauli iudicis curie regie . . anno in presenti in comitatu de Baranya deputatus . . significamus . . quod magister Nicolaus filius Jacobi filii Corrardi de Kemud, primo super duobus iudiciis simplicibus sex marcas facientibus in quibus contra comitem Deseu de Pook actorem pro obmissionibus duorum terminorum, octavarum videlicet festi Omnium Sanctorum et nativitatis beati Jobannis Baptiste post se se succedencium iam preteritarum, ad porcionem iudiciariam et dicti sui adversarii convictus babebatur, prout in registro iudiciali dicti comitis Pauli domini nostri continebatur, nobis in duabus partibus, in tercia vero parte Alexandro famulo dicti comitis Deseu sui adversarii in persona eiusdem domini sui coram nobis recipienti, ad plénum satisfecit, persolvendo easdem ad pondus Budense; item idem magister Nicolaus post bee super iudiciis sex marcarum in quibus contra Jobannem filium Nykclini et Stepbanum filium Luka de Peecb similiter actores racione negleccionis quindenarum videlicet beati Jacobi apostoli ac beati Georgii martiris tunc preteritarum, ad propriam porcionem ipsius domini nostri in duabus partibus iuxta continenciam dicti registri fore convictus clinoscebatur, nobis in persona prefati domini nostri recipienti, in solucione pecuniaria ad plénum satisfecit ad pondus prenotatum, salva porcione parcium adversarum de biis remanente ; item idem magister Nicolaus super decem marcis et duplo earumdem, in toto videlicet viginti marcis, quibus iamdicto comiti Paulo domino nostro iuxta continenciam literarum domine regine obligatoriarum, quarum vigoro se sponte et firmiter eidem domino nostro