Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
doinos babuisset et personalem residenciam fecisset, eidem Nicolao actori e't suis beredibus, alia vero pars ipsius curie in qua predictus comes Job orreara babuisset et (. . . .) as suas conservasset, annotato magistro Dominico cessissent possidende ; unde postmodum ad prelibatam partém occidentalem currendo et quandam particulam terre arabilis ad instar latitudinem (ipsius) ville per médium scindendo annecteret quintam metam terream iuxta quedam rubeta silvestria vulgo reketye dicta existentem, et ibi distincciones piatearum et locorum sessionalium eiusdem ville Cbecber terminarentur ; et quia terre arabiles retro bortos iobagionum ipsius magistri Dominici et eciam ( ) bortus que vulgo in illis partibus ut premissum est toronuk dicuntur, in longitudine earumdem • usque ad quedam signa metalia ubique perfecte et plenarie baberentur, retrö bortus autem ipsius Nicolai et iobagionum suorum eedem terre arabiles propter quedam impedimenta sic plenarie baberi nequivissent, idcirco dictus magister Dominicus in supplementum talium terrarum arabilium predicto Nicolao fratri suo in porcione sua pro adequacione defectus ipsarum terrarum suarum arabilium superaddidisset unam particulam terre in fine earumdem terrarum suarum arabilium a parte magne silve adiacentem, que a quibusdam arboribus iliceis usque angulum cuiusdam silve Oztrozegb extenderetur; patronatum autem dicte ecclesie et locum sessionale ac terras arabiles pro usu parocbialis sacerdotis ordinatas, item silvas, alias terras arabiles extrinsecas et intrinsecas, fluvios vias prata, molendina facta et fienda, et alia loca pro pascuis pecorum et pecudum, necnon alias quaslibet utilitates eiusdem possessionis ipsorum tam pro se ipsis quam pro iobagionibus suis ad communem usum reliquissent partes supradicte. Item predictam possessionem eorum Woyan in eodem comitatu "Wngb existentem similiter quoad loca sessionalia sua idem magister Dominicus in duas partes per distincciones metales infra declarandas divisisset, ubi annotatus Nicolaus unam partém eiusdem a plaga orientali adiacentem pro se eligendo recepisset, alia parte ipsius possessionis a plaga occidentali dicto magistro Dominico remanente; mete autem quibus dicte due partes abinvicem distinguerentur, bee essent: