Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
prima meta porcionis ipsius Nicolai inciperetur a plaga meridionali in fine eiusdem ville, et per piateam dicte ville supra ad plagam septemtrionalem versus fluvium Laborch currendo iungeret aliam metam terream in superiori fine eiusdem existentem, unde declinaret ad partém orientalem, et prout longitudo liortorum iobagionum ipsius Nicolai extenderetur, in fine eorumdem hortorum esset tercia meta terrea iuxta quandam silvam erecta, a qua reílecteretur rursus ad plagam meridionalem et veniret ad quartam metam terream iuxta quedam rubeta merasorum erectam, unde ad eandem plagam ascenderet ad quoddam beercb in quo esset una meta terrea, de qua regiraret ad primam metam ubi inceperat, ac ibi terminarentur; mete autem quibus porcio eiusdem magistri Dominici includeretur, taliter protenderentur: quod prima meta inciperetur similiter in inferiori fine eiusdem ville, ubi esset una meta terrea et per piateam ipsius ville supra ad plagam septemtrionalem currendo annecteret aliam metam terream in superiori fine dicte ville existentem, unde reílecteretur ad plagam occidentalem et in angulacione extensionis hortorum iuxta silvam esset similiter una meta terrea, unde regiraret iterato ad dictam plagam meridionalem, et circa eandem silvam currendo annecteret quartam metam terream iuxta quendam alveum habitam, et deinde adhuc infra currendo perveniret ad quintam metam terream in inferiori angulacione hortorum ipsius ville a dicta plaga occidentali erectam, a qua regiraret ad primam metam, ubi inciperat et ibi terminarentur; alias vero utilitates eiusdem possessionis Woyan intrinsecas et extrinsecas quocunque nomine vocitatas simulcum piatea ipsius ville, exceptis duabus piscaturis vulgo vweyz vocatis super dicto fluvio Laborch habitis, dicte partes ad communem usum reliquissent, ita tamen quod unam ex dictis piscaturis que olim eiusdem comitis Job exstitisset et que in fine sepedicte ville haberetur, dicto magistro Dominico, alia autem piscatura Mykusweyzy vocata annotato Nicolao et parcium heredibus remansissent possidende. Item divisio prefate possessionis ipsorum Syslocb vocate, quam similiter idem magister Dominicus divisisset et porcionem pro se annotatus Nicolaus elegisset, talis esset, quod eadem possessio in