Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
flivisionem . . inter se fecissent . . quod iidem Petrus filius Ladislai et filii s'ui ac Ladislaus filius Jobannis, eidem Andree filio Andree et Johanni filio suo pro sufficienti et perpetua divisione quandam possessionem, que eis usque nunc communiter attinuisset, Doboudel vocatam in comitatu Zemliniensi existentem. , cum addicione viginti marcarum grossorum compoti Budensis, quas quidem viginti marcas predicti nobiles de Ruzgun coram nobis ad presens eidem Andree pro se et dicto Jobanne filio suo recipienti plenarie persólverunt . . contulissent perpetuo possidendam . . assummentesque eundem Andreám et Johannem filium suum ac ipsorum successores in pacifico dominio eiusdem possessionis Dobodéi se et suos posteros conservaturos . . e converso autem predictus Andreas filius Andree suo et dicti filii sui nomine prefatam possessionem Doboudel ac ipsas viginti marcas ab eisdem Petro et filiis suis ac Ladislao filio Jobannis pro sufficienti et perpetua possessionaria divisione premisso modo acceptans, universas possessiones alias que ipsis usque nunc apud ipsorum secl non alienorum manus existendo communiter attineri debuissent, prefatis Petro filio Ladislai et filiis suis ac Ladislao filio Jobannis eorumque posteritatibus . . similiter pro sufficienti divisione et perpetua recipientibus . . contulisset et .. contulit cum universis . . pertinenciis earumdem . . perpetuo possidendas . . nil iuris et nil proprietatis sibi et dicto Jobanni filio suo ac ipsorum successoribus reservando de eisdem; tali obligacione per partes in se assumta, ut si qua parcium tractu temporis de predicta ordinacione divisionaria in aliquo saltem articulo quovismodo resiliret, extunc pars boc facere attentans contra partém aliam premissa tolerantem in succubitu duelli facti potenciális convinceretur eo facto; et quia pretaxatus magister Petrus Laurencium et Jobannem filios suos antedictos propter carenciam literarum procuratoriarum iam dicto modo nequivit obligare, ideo dictus magister Petrus ipsum obligamen facti potenciális duelli succubitus eciam se incursurum obligavit, si predictos filios suos in aliquo premissorum temporis in eventu resiliretur. Quibus quidem contractibus et obligaminibus per partes hic coram nobis recitatis, prelibatus Andreas addendo dixit eo modo, quod ipse iam suo et nomine