Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

nemoris a plaga meridionali et ab inferiori parte eiusdem vie existentem preallegatis Johanni et Andree ac ipsorum succes­soribus, item rectam dimidietatem memorati prati a plaga occidentali cuiusdam vie prefatis Dominico et Alexandro, aliam vero partém ipsius prati a plaga orientali et a parte dicti fluvii Hernád usque ad eandem viam dictis Johanni et Andree quoad proprios et heredum suorum usus reliquissent possi­dendas et habendas, ita tamen, quod ad separacionem dicti nemoris sub eadem arbore metam terream pro cautela posuis­sent, ad separacionem vero dicti prati duas metas terreas, unam videlicet in angulacione dicte vie per ipsum pratum ducentis, aliam vero metam circa nemus inibi existentis posuis­sent; preterea quedam alia nemora ipsorum similiter inter limites eiusdem possessionis ipsorum Bulch adiacencia taliter inter se divisissent: quod duo nemora Kurtuelus et Olsomu­rutua vocata eisdem Dominico et Alexandro, alia vero duo nemora Azow et Felsewmurutua nuncupata predictis Johanni et Andree ac ipsorum heredibus cessissent possidenda. Item possessionem eorum Hydvege vocatam in comitatu Zemliniensi existentem quoad omnes utilitates suas et primo ad loca ses­sionalia taliter inter se divisissent: quod a dicto fluvio Hernád incipiens una pars usque ad curiam Nicolai filii Choma ho­spitis de eadem similiter prescripto Dominico et suis heredibus, a quo loco cum eadem curia usque ad curiam Thome dicti Fudur memorato Andree et suis heredibus, et abinde cum eadem curia Thome usque ad portám Nicolai filii Pauli ho­spitis de eadem memorato Johanni et suis heredibus, et abinde ultima linea ipsius ville versus possessionem Ceeb respicien­tem annotato Alexandro et ipsorum heredibus remansissent possidende ; terras vero arabiles campestres et nemora eiusdem possessionis Heydweg similiter eo modo inter se divisissent, quod una pars dictarum terrarum arabilium a plaga meridio­nali et a parte possessionis Meger vocate dicto Alexandro, secunda pars earumdem terrarum arabilium circa porcionem ipsius Alexandri annotato Johanni, et iuxta porcionem eius­dem Johannis a plaga septemtrionali pretaxato Andree, erga porcionem ipsius Andree videlicet a parte superiori et a plaga septemtrionali predicto Dominico fratri ipsorum seniori per íi*

Next

/
Oldalképek
Tartalom