Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

distincciones metales infradeclarandas cessissent possidende.. niete autem quibus porcio ipsius Alexandri a porcione dicti Johannis, prout partes retulerunt, taliter distinguntur: prima meta incipit retro hortum ipsius yille Hedweg ubi est una meta terrea, et inde procedit ad plagam orientalem et usque ad exitum ipsarum porcionum transit tres metas terreas ; item mete quibus porcio dicti Johannis a porcione eiusdem Andree separatur, similiter retro hortum eiusdem yille in una meta terrea incipit et discurrunt ad exitum earumdem terrarum arabilium simili modo per tres metas terreas; item mete qui­bus porcio iam dicti Andree a porcione sepefati Dominici sepa­ratur, eodem modo retro hortum eiusdem yille a quodam fos­sato super una meta terrea incipit et per alias tres metas cur­rendo venit usque ad exitum earumdem terrarum arabilium, ita tamen, quod recta dimidietas cuiusdam particule terre ara­bilis per se stantis, interque limites eiusdem possessionis Hyd­weg existentis, que a parte campi et a parte orientali adiaceret, prefatis Dominico et Alexandro, alia vero dimidietas eiusdem a parte fluvii Hornad adiacens prenominatis Johanni et Andree remansissent possidende; ipsa autem nemora similiter inter limites eiusdem possessionis Hydwege adiacencia in duas partes coequales dividentes, unam partém eorumdem a plaga orientali dictis Johanni et Andree, aliam partém a plaga occi­dentali adiacentem eisdem Dominico et Alexandro reliquissent possidendas, ad quarum tamen parcium separacionem duas metas terreas, unam videlicet iuxta dictum fluvium Hornad, et aliam prope quandam viam in pontem eiusdem possessio­nis ducentem posuissent. Item in possessione eorum Ceeb nun­cupata in eodem comitatu Zemliniensi existenti et in omnibus utilitatibus eiusdem talem divisionem inter se fecisse retule­runt : quod una piatea eiusdem ville a plaga orientali adiacens a curia Ladislai molendinatoris incipiens usque ad finem dicto Dominico, et ab eadem curia ipsius molendinatoris alia piatea ipsius ville usque ad curiam Demetrii filii Jacobi et cum eadem curia annotato Alexandro, de qua curia Demetrii videlicet ab angulo stube ipsius Demetrii immediate incipiendo usque ad curiam Benke filii Zecke prescripto Andree, de qua curia ipsius Benke et cum eadem usque ad finem eiusdem ville

Next

/
Oldalképek
Tartalom