Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

bis in literis vestris infra in ÁVysegrad, ut nos visis ipsis literis vestris congruam iusticiam facere yaleamus inter ipsos, ipsi transportare . . teneantur; super quo amiciciam vestre discre­cionis . . requirimus, quatenus vestrum idoneum testimonium transmittatis, quo presente Stephanus de Pogh pro parte eo­rumdem filiorum Kenez, item Micbael de Locbz pro parte eius­dem Nicolai filii Mathie bomines domini regis, in predicta feria secunda ad faciem possessionis Nicolai Maytbeb supradicte et possessionum filiorum Kenez Gezth et Pauldi vocatarum ac­cedendo . . reambulent ipsas . . reambulatasque . . dictam pos­sessionem Moytbeb prelibato Nicolao filio Matbie et fratribus suis, possessiones vero Gezth et Pauldi supradictas memo­ratis filiis Kenez relinquant perpetuo possidendas .. Dátum Posonii, sabbato proximo ante festum beati regis Ladislai, anno domini M° CCC° XXX 0 nono. Quibus visis cum eisdem bominibus regiis, scilicet Stephano dicto de Pogh, et de Locli Michaele filio Thome, misimus hominem . . Nicolaum con­canonicum nostrum . . qui quidem Stephanus de Pogh et ipse Michael de Locbz unacum Nicolao filio Mathie et Petro filio Kenez . . ad nos reversi, sub eiusdem nostri hominis testimonio retulerunt nobis, quod ipsi prenotata feria secunda super fa­ciem dictarum possessionum Maythyh Geztli et Pauldi voca­tarum, magistro Laurencio Tóth castellano in Sempthe et ceteris vicinis . . convocatis . . nec non Ladislao filio Pamlini et presentibus ipsis accessissent, et iidem filii Kenez duas me­tas antiquas sub quadam piro silvestri ostendissent, quarum unam ipsius possessionis Moythih aliam vero sue possessionis Gezth fore astruxissent, sed Nicolaus filius Mathie bene qui­dem unam earum sue possessionis Moythih esse, reliquam vero non possessionis Gezth sed cuiusdam possessionis Nyek fore allegaverit, illinc iidem filii Kenez versus quemdam lacum in tribus locis tres simplas metas terreas ostenderint, quas inter possessionem eorum Gezth et possessionem Nyek prenotatam allegassent separare, sed ipse Nicolaus ipsas tres metas inter possessionem suam Moythyh et ipsam possessionem Nyek se­parantes astruxisset, et deinde transit prenotatum lacum prope quem ex illa parte alia iuxta dumuos salicis iidem filii Kenez simul in uno loco tres magnas metas ostendissent, quarum

Next

/
Oldalképek
Tartalom