Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

unam possessionis sue Gezth aliam vero dicte possessionis Nyek esse dixissent, et cum Nicolaus íilius Mathie ipsos inter­rogaverit quo ipsa tercia meta pertineat, responderint, quod ipsi nescirent sed putarent et crederent, quod ipsius possessio­nis Moythih sit, sed ipsi ignorarent nec quererent cuiuspiam metas nisi suas, deinde redeundo et regirando versus occiden­tem, retranseundo ipsum lacum, dictus Nicolaus proeedendo unam metam simplam antiquam et in alio loco iterum unam veterem ostenderit, quas inter possessiones Moythih et Gezth separantes esse dixerit, sed ipsi íilii Kenez ipsas metas fore negaverint, illinc ultra similiter eundo, iterum unius antique mete figurám ostendisset idem Nicolaus, que similiter meta fuisse videbatur,"et iterum ultra prope quoddam nemus duo loca ostendisset, ubi similiter mete videbantur fuisse, sed iidem filii Kenez metas fuisse negassent, de illinc intrando ipsam aquam Duduag transit per meatum eiusdem aque sursum, et tandem exit ipsam aquam versus occidentem, ubi prope et in littore eiusdem sunt due antique mete, quas duas metas tam ipsi filii Kenez, quam dictus Nicolaus veras metas eorum inter possessiones Moythyb et Geztb separare affirmassent, illinc transeundo versus occidentem eundo inter ipsas possessiones Moytbeb et Geztb ad usque metas capitales, ubi possessiones Moytbeb Gezth et Scenthabraam coniunguntur, circa veteres et veras metas sive simplas sive duplicatas duas metas novas erexissent, quarum una possessionem Moytheh alia vero Gezth separant et seiungunt, tandem pervenit ad ipsas metas capi­tales tres, quarum due sunt renovate, quarum una possessio-­nem Moythih alia Gezth et tercia non renovata Scentabram separant, et ibi finitur terra Geztb, sed transit ultra super tres metas capitales, quarum due renovate separant possessionem Moytliyh et possessionem Pauldi, tercia vero non renovata possessionem Scenthabram; illinc refiectitur versus septem­trionem et inter possessionem Pauldi et Moythyh curritur per metas duplicatas de novo ereetas ad usque metas tres capita­les antiquas, ubi possessiones Vedred Moythyh et Pauldi annectuntur, per quarum cursum bene duodecim iugera terre vei paulo plus ad possessionem Moythyh sunt revoluta, que prius per araturam continuam in finibus iugerum terre Pauldi

Next

/
Oldalképek
Tartalom