Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

Nicolaus Jacobus Zemere et Benedictus secundum continen­ciam literarum conventus sancti Stephani de Strigonio, supra­dicto Benedicto in concambium cuiusdam terre sue Nek vocate a Machka avo suo sibi relicte, dedissent eidem magistro Iwan filio Dionisii et suis successoribus . . perpetuo possidendam. Quarum literarum perlectis continenciis, prefati Deseu et Jo­hannes filii Iwan predicto Valentino saltem terciam partém predictarum possessionariarum porcionum apud ipsos et ipsum Yalentinum in predictis possessionibus habitarum et non plus racione linee generacionis pertinere asseruissent. Cum igitur predicti arbitri parcium, eundem Yalentinum super eo, utrum ipse rectas medietates predictarum possessionariarum porcio­num iuxta premissam proposicionem suam sibi pertinere de­bere per suos proximos et generaciones vei mediantibus ali­quibus literis probare valeat aut ne, trinario numero requisi visset, idem Yalentinus premissam suam proposicionem per aliquem suorum proximorum aut generacionum vei aliquibus literis mediantibus propter suscitacionem maioris processus se probare non posse affirmasset, sed quod tercie partes et non medietates dictorum possessionariarum porcionum sibi perti­nere debeant, iuramentis predictorum filiorum Iwan decidi submisisset; prefati vero filii Iwan, quod non tercie partes, sed medietates earumdem possessionariarum porcionum in pre­dictis possessionibus Louch Kyurth Zemere et Tothd habita­rum et partibus quovis modo pertinencium predicto Valentino pertinere debuerint . . iuramentis eiusdem Valentini instanter commisissentjjasserens idem Valentinus medietates predicta-' rum possessionariarum porcionum apud eosdem filios Iwan racione dictarum rerum parorphanalium ac quarte puellaris et predicte emcionis titulo existencium, ab eisdem filiis Iwan iure congruente pro se redimere velle dum tempus se offerret et facultas, sex marcas autem de predictis decem et octo marcis quas iidem filii Iwan iuxta formám predicte composicionis solvere debuissent, sibi persolvissent, pro duodecim marcis autem residuis, quibus iidem filii Iwan ad eandem racionem sibi tenerentur de predictis emticiis et racione rerum parafar­nalium ac quarte puellaris assignatis possessionariis porcioni­bus, quantum cedere deceret, pro se redimeret ab eisdem; unde 35*

Next

/
Oldalképek
Tartalom