Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

quia omues predicte possessionarie porciones, quas partes in predictis possessionibus Loucb Kurtb Zeniere et Totbd voca­tis se babere dixissent, et quas iidem filii Iwan mediantibus predictis literis domini arcbiepiscopi et capituli Strigoniensis ipsismet pertinentes esse conati fuissent declarare, universis nobilibus generacionis predicte Zemere pertinere pretactis mó­dis apparuisset, predicteque partes ambe de eadem generációne Zemere existi inventi fuissent, iidemque filii Iwan proposicio­nem predicti Valentini iuramentis solius eiusdem Valentini pro bari commisissent, ideo ipsi scilicet parcium arbitri decre­yissent eo modo, quod idem Valentinus sola sua in persona presentibus Jobanne de Pozbay vei Johanne dicto Kerek de Machala aut Deseu de ítendue vei Nicolao rufo de Babundal aliis absentibus homine domini regis et testimonio capituli Nitriensis . . a feria quarta proxima post festum nativitatis beati Johannis Baptiste . . quatuor diebus continuis, scilicet in dicta feria quarta, super facie possessionariarum porcionum parcium in dicta possessione Louch habitarum, quinta feria . . in predicta possessione Touthd, sexta feria . . in prefata pos­sessione Zemere et sabbato . . in pretacta possessione Kurtb existencium, ipsis filiis Iwan illic personaliter conYOcatis com­parendo, super eo, ut ipse eisdem filiis Iwan racione linee ge­neracionis in tantum annexus extiterit, quod medietates earum­dem possessionariarum porcionum tam pre manibus parcium habitarum quam eisdem filiis Iwan pro premissis rebus paror­fanalibus et quarta puellari ac emticio ut prediximus devolu­tarum, sibi pertinuerint et per viam iusticie pertinere debeant, prout moris est iuxta regni consvetudinem iurare super terram, prestare sacramentum teneretur; qui si prestare posset, extunc idem homo regius presente dicto testimonio capituli Nitriensis, primo predictas possessionarias porciones in predictis posses­sionibus Louch Kurth Zemere et Tothd habitas, exceptis pre­dictis possessionariis porcionibus, pro ipsis rebus parorfanali­bus et quarta puellari et titulo emcionis (perpetrato) cum omnibus . . pertinenciis in duas divideret partes coequales, quarum possessionariarum porcionum divisarum rectas medie­tates quas sors sortiretur eidem Valentino, et alias medietates ipsis filiis Iwan contradiccione quorumlibet non obstante, idem

Next

/
Oldalképek
Tartalom