Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

consedissent, predictus Yalentinus . , contra eosdem íilios Iwan in hunc modum proposuisset, ut omnes possessionarie porcio­nes tam apud se quam apud ipsos íilios Iwan in possessioni­bus Loucb Kurtk Zemere in comitatu Kamariensi, ac Totbd vocatis in comitatu Barsiensi existentibus quovismodo babite, in duas equales partes dividi et medietates earumdem racione consanguinee generacionis in porciones sibi de iure cedere de­berent, aliis medietatibus eisdem íiliis Iwan remanentibus; nunc autem quia apud manus suas minus, apud manus vero ipso­rum filiorum Iwan medietatibus plus haberentur, ob boc eas­dem possessionarias porciones in duas equales partes totaliter dividi et sibi directas medietates clari vellet, aliis medietatibus eisdem filiis Iwan remanentibus . . Quo audito predicti Deseu et Johannes filii Iwan pro se personaliter et pro aliis preno­minatis fratribus ipsorum . . astantes, quasdam literas privi­legiales domini Chanadini archiepiscopi Strigoniensis anno domini M° CCC m o XXXmo quarto, et literas capituli Strigo­niensis anno domini M° CCC m o XXXmo nono confectas de­monstrassent, in quarum serie repertum extitisset, quod nobi­lis domina Clara vocata relicta Jacobi filii Ewzen de Loucli coram ipso domino archiepiscopo constituta, possessionariam porcionem dicti Jacobi mariti sui in eadem Loucb existentem quam racione rerum parorfanalium et quarte puellaris in ma­nus suas et Chuta filie eiusdem Jacobi ordine iudicario assi­gnassent, predictus Deseu filius Iwan fráter patruelis predicti Jacobi pro sedecim marcis pro se redemisset; item Bedes filius Leonardi nobilis iobagio ecclesie Strigoniensis de Kued coram eodem capitulo Strigoniensi comparendo confessus extitisset, quod quia magister Iwan filius Dionisii socer suus, páter scili­cet predictorum Deseu Alexandri Andree Johannis et Thome, sedecim marcas sibi in sua necessitate accomodasset, quandam terram suam Loucb vocatam, ad usum unius aratri sufficien­tem, que videlicet terra quondam Thome filii Benedicti nepo­tis Árpad de genere Zemere fuisset, post mortem vero dicti Thome quia sine herede decessisset, iure consanguinitatis se­cundum regni consvetudinem Nicolao Jacobo Zemere et Be­nedicto filiis Alexandri nobilibus de Chuz de eodem genere Zemere cognatis predicti Thome fuisset devoluta, qui quidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom