Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
exhibens, racionem contradiccionis super statucione dictarum possessionariarum porcionum per ipsum Pauluiu filium Petri faete sibi assignari . . postulabat per eundem; in quarum literarum privilegialium abbatis et conventus monasterii Tykoniensis anno domini M° CCC m o XXXmo septimo confectarum tenoribus reperiebatur evidenter, quod iidem abbas et conventus quasdam possessionarias porciones dicte ecclesie ipsorum in possessionibus Cychol et Kup vocatis in dicto comitatu Simigiensi existentibus babitas, memorato magistro Paulo de Ygal et suis heredibus . . more prediali . . sub censu duarum marcarum compoti Siuiigiensis provincie in singulis annis solvere assumtarum, in feudum perpetuum contulissent, de quo censu pro debito sex annorum duodecim marcas plenarie persolvisset ipse magister Paulus de Ygal abbati et conventui prenotatis; dicte autem litere domini regis patentes nos informabant in hunc módiim, quod perdictus Paulus filius Petri pro se et pro Berend ac Johanne fratribus suis anno domini M° CCC m o XXX m° tercio in die Cinerum comparens proposuisset, quod quia idem magister Paulus de Ygal in processibus suarum causarum quas racione dicte possessionis Chychol contra Gregorium filium Stephani, Thomam Petrum Nicolaum Joannem et Michaelem filios suos, ac Stephanum filium Nicolai in presencia dicti iudicis curiae regie movisset. . et viginti quinque marcas compoti budensis in maxima necessitate sua sibi plene in denariis graciose adimplevisset, ob hoc ipse et dicti fratres sui medietatem totális possessionarie porcionis eorum, que iure hereditario titulo emcionis vei alio quovis titulo ipsum et dictos fratres suos in ipsa possessione Chychol contingeret, pro predicta pecunia viginti quinque marcarum compoti budensis predicto magistro Paulo de Ygal obligassent eo modo, quod si a data ipsarum literarum infra revolucionem tercii anni idem Paulus filius Petri vei fratres sui pro dicta pecunia redimere possent, extunc idem magister Paulus de Ygal recepta ipsa pecunia absque impedimento sibi reddere tenetur, si vero ipsum terminum in redimendo pertransirent, vei infra eundem terminum redimere non curarent, extunc transacto ipso termino iidem filii Petri predictam medietatem possessionarie porcionis ipsorum cum suis . . pertinenciis uni-