Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
versis, eidem magistro Paulo de Ygal perpetuare tenerentur pleno iure, tali obligacione interposita et per eundem Paulum in se sponte assumta, quod si temporis in curriculo ipsum magistrum Paulum de Ygal predicti Berend et Joliannes racione dicte possessionarie porcionis impeterent, ipse Paulus,filius Petri eundem magistrum Paulum de Ygal semper et ubi que propriis laboribus et expensis expediret, alioquin de aliis suis possessionil)us tantum in qualitate et quantitate . . ipsi magistro Paulo de Ygal perpetuare teneretur, asserens idem magister Paulus de Ygal, quod predictus Paulus filius Petri nec ipsam pecuniam persolvisset nec perpetuasset sibi possessionariam porcionem preassumtam; quibus perceptis idem Paulus filius Petri personaliter adherens, nec tempore redemcionis 1 >ro premissa pecunie quantitate propter inopiam sue paupertatis predictam possessionariam porcionem ab eodem magistro Paulo de Ygal redimere, nec eidem perpetuare se valuisse asserebat, offerens se super huiusmodi excessibus suis gracie i])sius magistri Pauli de Ygal submisisse; unde quia predictus Paulus filius Petri prefatam medietatem possessionarie porcionis sue et dietorum fratrum suorum eidem magistro Paulo de Ygal ex serie dictarum literarum regalium pretacto modo obligasse, et eleműm nec redimere nec perpetuare modo preassumto curasse ex propria sua affirmacione perpendebatur, et tamen tempore statucionis predictarum possessionariarium porcionum ipsorum videlicet et abbatis ac conventus Tykoniensis, predictam. contradiccionem se fecisse ipse Paulus filius Petri 11011 abnegans, propter quod gracie ipsius magistri Pauli de Ygal se submittebat, ideo cum eundem Paulum filium Petri tamquam huiusmodi potenciális facti perpetratorem inibidem personali captivacioni dignum duxissemus sentenciandum, magister Laurencius dictus Tóth castellanus de Semptey illic similiter existens, eundem Paulum filium Petri ad manus suas fideiussorias a nobis sibi remitti postulavit, in termino ad hoc debito eundem nobis se resignaturum promittendo; cum igitur predictus magister Laurencius dictus Tóth predictas partes ad pacis reformacionem admitti a nobis postulasset, nosque parcium discolositates per viam iudiciarie benignitatis, ut pacis zelatores peticionibus eiusdem magistri Laurencii acquiescendo ANJOITKOUT OKMÁNYTÁR. III. KÖT. 34