Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
136. 1335. aug. 16. Az esztergomi káptalan I. Károly királynak jelenti, hogy a midőn saját és a király emberei András fiának Péternek Peszek és Patvarcz nevü Hont és Nógrád vármegyei birtokain a határjárást véghez vinni akarták, Simonfi Mihály fiai annak ellent mondottak. . . Karulo regi . . Colomanus prepositus et capitulum Strigoniensis ecclesie . . excellencie vestre literas . . recepimus . . in hec verba: Karulus . . rex . . capitulo ecclesie Strigoniensis . . clicit nobis magister Petrus filius Andree dicti Lacoy quod quedam possessiones sicut videlicet Pescek in Huntensi et Potvorch vocate in Neugradiensi comitatibus existentes metarum ereccionibus . . indigeant, super quo . . precipimus . . quod vestrum mittatis hominem . . quo presente Thomas de Dalmad vei Laurencius Tauarnicus altero absente homo noster ad faciem dictarum possessionum accedendo . . reambulet eas per veteres metas . . et preter hoc relinquat ipso predicto magistro Petro eo iure quo ipsius fore dignoscuntur possidendas si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint contra eundem ad nostram citet presenciam . . Dátum in "Wyssegrad, feria sexta proxima post festum beati Jacobi apostoli, anno domini M° CCC° XXX 0 quinto. Nosque cum predicto Laurencio Tauarnico . . Johannem presbiterum chori nostri prebendarium ad predicta exequenda . . duximus destinandum, qui. . retulerunt, quod cum feria tercia proxima ante festum sancti Laurencii martiris . . ad faciem prefate possessionis Pescek suis vicinis . . convocatis accessissent, Paulus et Levkus filii condam Michaelis filii Simonis de superiori Pescek vicini ibi comparentes nos ab eius reambulacione a parte possessionis eorumdem Pauli et Levkus . . et statucione prohibuissent, prefatus vero Petrus filius Andree propter prohibicionem eorumdem Pauli et Levkus inter predicta s possessiones videlicet superiorem Pescek et inferiorem presente eisdem homine vestro et nostro testimonio duas novas metas erexisset et duo signa metalia posuisset eosdem Paulum et Levkus contra se citari fecissent ad presenciam vestre ma-