Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
iestatis; que cum nos ad maiorem rei certitudinem indagandam cum predicto Laurencio homine vestre serenitatis eundem Johannem presbiterum hominem nostrum secundario misissemus pro testimonio, idem demum ad nos redeuntes nobis concorditcr retulerunt, quod in feria sexta proxima post festum beati Laurencii martiris . . ad faciem sepedicte possessionis Pescek suis vicinis et commetaneis convocatis et presentibus accessissent iterato, sepedicti Paulus et Levkus personaliter iterum ibi comparentes nos a reambulacione sepedicti possessionis seu metarum ereccionibus et renovacionibus a parte possessionis ipsorum exigendis et ponendis et eius statucione ipsum Petrum presente vestro homine et nostro testimonio prohibuissent, dictas duas metas erectas et duo signa metalia posita ipsum Petrum deleri postulantes, sepedictus vero Petrus ad ipsorum amonicionem dictas metas et signa metalia delere non curans propter prohibicionem eorumdem factam in facie eiusdem possessionis et die prenotato ipsos Paulum et Levkus contra se citari fecissent ad presenciam vestre maiestatis octavas sancti regis Stephani proxime venturas eisdem pro termino assignando. Dátum in crastino festi assumcionis virginis gloriose,. anno vero domini prenotato. A Simonyi cs. levéltárából másolata néhai Horváth Mihály. 137. 1335. aug. 17. I. Károly király figyelembe véve jegyzőjének Istvánnak hűségét és érdemeit, az ennek adományozott Bura és Apáti nevű birtokokról szóló iktatási jelentéseket átírja, és megerősíti. Nos Karolus . . rex . . ad universorum noticiam . . volumus pervenire, quod magister Stephanus aule nostre nótárius speciális . . exhibuit nobis duo paria literarum videlicet unum par nostrarum patencium super possessione Bura vocata confectum aliud vero par literarum capituli ecclesie Agriensis rescripcionalium super facto possessionis Apaty vocate emanatarum . . petens nostram excellenciam . . ut easANJOUKORI OKMÁNYTÁR III- KÖT. 13