Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. II. (1322–1332) (Budapest, 1881.)

partes comparuerunt propriis in personis, nos iusticia svadente Nicolao magistro nostros dedimus homines scilicet Benedictum filium Hegen iudicem nobilium et Johannem dictum Fodur qui sub testimonio bominis capituli Posoniensis sciant et inquirant de condicione vei libertate ipsius Kazmerii veritatem seriem facti ac reportacionis diem sextam feriam proximam post quindenas beati Jobannis Baptiste eisdem assignando, itaque tamen termino adveniente partes similiter personaliter coram nobis comparuerunt et Nicolaus Magnus exhibuit nobis litte­ras predicti capituli in quibus vidimus contineri ut quidam homo capituli Benedictus et Johannes Fodur concorditer re­tulerunt quod Kazmerius predictus fuisset ex nobilibus ecclesie Strigoniensis abolinus (így), nos vero audita et cognita veritate ipsius condicione et libertate unacum nobilibus nobiscum as­sedentibus adiudicantes decrevimus quod idem Pethew in quindenis predicti termini coram capitulo Posoniensi cum tredecim nobilibus debet prestare sacramentum super eo quod ad domum Nicolai Magni eundo fratrem suum Kazmerium non interfecisset et interemcione ipsius esset inculpabilis et immúnis; item in quindenis dicti termini debet solvere sex marcas et dimidiam ipsi Nicolao, item in quindenis termini iam dicti similiter sex marcas et dimidiam pro homagio Kaz­merii seu omicidio ita tamen quod si primum omiserit in sol­vendo terminum cum birsagio solvere tenebitur si secundum solvere non curaret pena dupli si vero primum et secun­dum obmiserit in solvendo extunc tanquam in duello convi­ctus remanebit contra Nicolaum supradictum. Dátum Posonii, sabbato proximo ante festum beate Margarete virginis, anno domini M° CCC° XX 0 septimo. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. N. E. A. 1671. 27. dipl. ltár : 2443. Közli: Vincze Gábor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom