Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

nem. ad Murán pertmentem, cum omnibus vtilitatibus suis, eis­dem ad congregandum, tenendum et consernandum, de nostra gracia, more, seu consuetudine, alterius possessionis eorumdem, de predicta terra Zeps, Grreniz vocata dare et conferre dignare­mur. Nos itaque peticiones eorum ratas babentes et acceptas eandem terram seu possessionem nostram a dimidia parte prati, Kerekretb vocati, incipiens, cum omnibus vtilitatibus et perti­nencijs suis , dedimus tradidimus, et contulimus Helbrando et Elye comitibus,suppadictis etper ipsos suis beredibus, haredum­que suorum successoribus, iure perpetuo et inreuocabiliter, mo­re seu libertate annotata, possidendam, Ita videlicet, quod quantascunque villás in eadem terra, seu possessione, congre­gauerint, uel congregare poterint, vbi quadraginta mansiones conuenerint, uel ultra, ibi duas Curias, ydem comes Helbrandus et Elyas, libere percipiant et possideant, omnia enim Molendiua et Brasiatoria ipsi et non aly, aliqui, liberó faciant babeant et possideant. Item causas ipsarum villarum, vsque vnum fer­tonem, villicus ipsorum pro tempore constitutus, iudicabit, causas enim pociores, super rebus pluribus ipsi Helbrandus et Elyas comites iudicabunt, et ius, pro se percipient, de eisdem, preter furtum, liomicidium et sanguinis effusionern, seu violen­ciam, quas similiter ydem iudicabunt, de quibus due partes cedent nobis, tercia uero pars cedet Helbraudo et Elye comi­tibus supradictis, qui quidem Helbrandus et Elyas comites, et per ipsos beredes eorumdem, debent ^esse officiales, seu comi­tes nostri perpetui super possessionibus atque villis, per ipsos congregatis, et omnia iura nostra, terragium videlicet et alia, ydem exbigent, et nobis administrabunt. Item si que fodine in eadem possessione reperiri poterint, tercia pars, nostri iuris, de eisdem fodinis, cedet in ius et proprietatem eorumdem. Item bospitibus, qui super eandem terram, seu possessionem conuenerint, causa commorandi, sedecim annorum libertatem concessimus, boc adiecto, quod ipso termino elapso, a quolibet lanyo, vnum fertonem íini argenti, cum lapide Budensi, pro . terragio, singulis annis, in festő annunciacionis beate virginis, nobis persoluere tenebuntur , ex quo tercia pars cedet simili­ter Comitibus prenotatis, et per ipsos heredibus eorumdem. ítem decimas ipsarum villarum exiget, seu percipiet sacerdos,

Next

/
Oldalképek
Tartalom