Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
magister Beke filius quondam Comitis Laurencij de Bana fidelis noster ad nostre serenitatis accedens presenciam et sue fidelitatis seruieia nobis inpensa proponens et declarans, quasdam Possessiones Latbka Myko dicti bominis sine herede decedentis et ex hoc nostre collacioni deuolutas Hurth et Tata uocatas iuxta fluuium Goron in comitatu strigoniensi existentes. Item vrs et Heten nuncupatas iuxta fluuium Sytua existentes pro suis fidelibus Seruicijs, sibi et filijs Laurencij fratris sui vterini. videlicet Laurencio Petro et Nicolao in reconpensacionem suorum seruiciorum dari a nobis postulauit Igitur sicut Rcgie magnitudinis expostulat et requirit officium vt vniuscuiusque merita animo meciatur pietatis et hys quos opera sue virtutis, Regali remuneracione diguos efficiunt grata debeat reddere premia meritorum Volentes predieti magistri Beke strennuis fidelitatibus et seruicijs meritorijs Regio occurrere cum fauore, prefatas possessiones ipsi magistro Beke Laurencio Petro et Nicolao predictis in reconpensacionem suorum seruiciorum licet id quod ad presens ipsis facimus respectu horum que in futurum eisdem facere intendimus modicum et exille videatur tamen vt paulisper votis ipsorum benigne annuamus, dedimus, sub eisdem metis et terminis quibus per prefatum Myko habite extiterunt et possesse, donauimus ac contulimus, in filios filiorum. ac heredum successores sine preiudicio Juris alieni possidendas, tenendas Jure perpetuo et habendas. Reuocantes litteras si quas Stephano filio Pauli quia idem se a nostra gracia diuertit et nostro adhesit infideli, super prelibatis possessionibus concessissemus et auctoritate presencium, easdem cassas et viribus carituras, nunciantes. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras nostras Priuilegiales, dupplicis sigilli nostri, munimine roborando Dátum per manus disereti viri magistri Johannis Albensis ecclesie prepositi. Aule nostre vicecancellarij dilecti et fidelis nostri Anno dominice incarnacionis Millesimo Trecentesimo decimo Octauo. tercio Nonas augusti. Regni autem nostri, Anno similiter decimo octauo. Függő pecsét nyomaival; eredetije a b. Révay cs. lban, »Turocz« fasc. I. 5.