Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

243. 1812. Sárospatak, jul- 6. L Károly király Kozma fiának a hűt­len Jánosnak a Hernád vize melletti Abauj vármegyei Gradna nevű birtokát az Aba nemzetségből való Nekchei Sándor CO' mesnek adományozza. Nos Karolus dei gracia Rex hungarie, significamus vni­uersis quibus expedit presencium per tenorem. Quod nobilis vir magister Alexander filius Comitis Alexandri de Nekche generis Aba, dilectus et fidelis noster in nostre celsitudinis constitutus presencia suas fidelitates multiplices et meritoria seruicia nostre serenitati indefesse exhibita declarans et expo­nens quandam possessionem Gradna uocatam circa fhrnium harnad in comitatu de Vyuar existentem nostre collacioni de iure pertmentem, possessionem videlicet Johannis filij Cosme quam nos propter notam manifeste infidelitatis ipsius Johannis ab ipso tanquam ab iníideli nostro speciali abstulimus, cum tri­buto videlicetet alijssuis omnibus vtilitatibus acpertinencijsuni­uersis perpetuo sibi dari et conferri postulauit. Nos igitur auditis suis peticionibus seriemque suorum fidelium serviciorum nostra deliberacione librantes que singulariter prolixum esset reci­tare sed quedam de suis gestis fidelibus cum eo toto breuiter enarremus primum cumdiuina annuente clemencia serenissimum culmen regiminis ungai'ici gubernandum in etate puerili acces­sissemus, idem magister Alexander se et sua cum sumpme fide­litatis tytulo exoonens in nostris arduis negocijs prosperis euentibus et aduersis nostro lateri adherere iugiter procu­rauit, et specialiter dum Rex boemie ex nephanda, conspira­cione et instinctu scelerato quorundam infidelium Baronum regni nostri, ad depressionem nostre excellencie regnum no­strum adieratidem magister Alexander dubijsfortune casibus se submittens laudabiliter dimicauit demum cum eundem Regem in regnum suum persecuti fuissemus, idem magister Alexander in expugnacione castrorum letalibus cruentatus wlneribus in nostre regie maiestatis aspectu militauit euidenter. Ceterum dum contra demetrium filium nicolai infidelem nostrum et

Next

/
Oldalképek
Tartalom