Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)

multitudinem exercitus Mathei de Trynclmn necnon contra Johannem et Nicolaum ceterosque filios Omodei ac coinfidc­les sev complices eorundem prope Cassam conflictum habuis­semus, vbi diuina opitulante gracia uictoriam obtinuimus tri­umphalem ibi eciam prefixus Jobannes filius Cosme nequiciam hostilem infidelitati sue continuans, sagitas suas in eodem cer­tamine contra nostram maiestatem atrociter lentauit et obiecit, sepedictus autem magister alexander contra infidelium nostro­rum acies inter suos sodales uiriliter ac crudeliter potentique manu frequenter dimicans, quod certum est per hungariam nullus egens inquisicionis inter emeritos fide et merito est ius­tissime computatus, qui eciam quampluries de manu mortis in conílictibus pro nostra maiestate, quociens quasi de medio ignis et aque euaserit, si recitare uellemus, tempus prius pos­set deficere quam facultas. Licet enim pretitulatus magister Alexander uberiori regie nostre dileccionis libamine (így) et maioris premii antidoto insigniri mereatur, tamen ad presens in signum maioris nostre dileccionis, eandem possessionem Gradna uocatam, a iamdicto Johanne et suis successoris pro suis premissis infidelitatibus in perpetuum auferentes, prefato magistro Alexandro pro suis meritis seruicijs et fidelitatibus multimodis, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus cum tributo quod in eadem villa ab antiquo exigi consueuit, et alijs utilitatibus quibuslibet seu pertinen­cijs vniuersis sub eisdem metis et terminis quibus per iam­dictum Johannem possessa extitisset, ex regia dileccione dedimus donauimus et contnlimus iure perpetuo et irreuoca­biliter possidendam et habendam. Dátum in Potak in octauis apostolorum petri et pauli beatorum. Anno domini M° CCC° duodecimo, presentes autem quandocunque fuerint reportate in formám nostri priuilegii redigi faciemus. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lvt. kincst. oszt. N. R. 16. 2. Közli : Óváry L.

Next

/
Oldalképek
Tartalom