Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
128. 1307. A tihanyi convent a veszprémi káptalannak 1307. jul. 12-én kelt azon oklevelét, melyben a köveskuti remeték részére egy szölö adományozása jóváhagyatik, átírja. Nos fráter Tkomas miseracione cliuina Abbas et Conuentus monasterij sancti Anyani de Thykonio memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem. Quod magister petrus Cantor Yesprimiensis ecclesie vice et nomine capituli eiusdem ecclesie cum litteris procuratorijs ipsius capituli coram nobis comparendo confessus extitit viua uoce, quod vineam quam Clemens filius Barnabas iobagio ipsius capituli de Abram, vita comite, Religiosis viris fratribus heremitarum ecclesie beate marié magdalene de Kueskutli pro remedio sue anime donasset, idem capitulum cum eius mediantibus litteris patentibus eandem donacionem et legacionem, eisdem fratribus annuisset et consensisset, petens, vt maiorem ad cautelam et securitatem earundem litterarum patencium tenorem, eisdem fratribus nostras litteras priuilegiales concederemus. Quarum quidem tenor talis est. Nos cajDitulum vesprimiensis ecclesie memorie commendamus, quod nos vineam inter vineas pauli filij Laurencij et inter vineas ecclesie nostre sitam, quam Clemens filius Barnabas iobagio noster de Abram Religiosis viris fratribus heremitarum ecclesie sancte marié magdalene de Kueskutli pro anime sue remedio in uita donauit, donacioni eiusdem annuimus et consensimus, tali modo, quod ydem fratres ipsam vineam valeant possidere, de qua nobis decimas soluere tenebuntur, et si ipsam vineam ydem fratres processu temporis incultam reliquerint, terra eiusdem vinee ad nos et ad ecclesiam nostram possidenda perpetuo deuoluatur, nec hoc tamen pretermittimus, quod si ydem fratres keremite dictam vineam vellent alienare seu vendere non alijs nisi nostris iobagionibus possunt vendere seu alienare. Dátum feria quarta proxima ante festum beate Margarete virginis. Anno domini M° CCC° septimo. In cuius rei testimo-