Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. I. (1301–1321) (Budapest, 1878.)
90. 13ÖŐ. jun. 24. Az erdélyi káptalan előtt Kodori János, rokonainak beleegyezésével, Komlós földtér tulajdonjogát Kolozs vármegyében, vejére Fekete Péterre átruházza. Capitulum ecclesie beati Mycbaelis Archangeli Transsiluane. Omnibus xpi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Vt gesta que in tempore fiunt inter partes varietate temporum non labantur seu vacillent, ipsa gesta ad cautelam patrocinio litterarum consueuerunt roborari, proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum barum serie volumus peruenire Quod Joliannes filius martini de Kodor et petrus filius Laurencij fratris sui pro se et pro moog ac berceeg fratribus suis nec non dominico filio perglyn coram nobis personaliter constituti Confessi sunt quandam terram suam hereditariam Komlous uocatam inter terram Ryncb et terram scentpetur uocatas in comitatu de Clus existentem sicut dixerunt cum omnibus utilitatibus eiusdem terre Komlus, sub metis et terminis quibus ydem et predecessores ipsorum tenuerunt et possederunt ab antiquo, ex consensu et bona voluntate omnium propinquorum et cognatorum suorum prout retulerunt dedisse racione proximitatis et donasse petro dicto nigro gencro suo, perpetuo in filijs filiorum possidendam pacifice et babendam, et specialiter Mycbaele filio dyonisij de sancto petro sororio dicti petri filij Laurencij consenciente, et buic donacioni coram nobis annuente. Obligantes se insuper idem Johannes et petrus filius Laurencij, ac Mychael memorati, ab omnibus racione predicte terre Komlous ipsum petrum inpetere aut in ius euocare uolentibus expedire proprijs laboribus et expensis et in pacifica possessione dicte terre iudefesse conseruare. Tali tamen condicione interiecta quod si idom petrus siue herede a predicta domina procreato uiam uniuerse carnis ingrederetur, extunc ipsa terra Komlous ad eosdem Jobannem et petrum ac predictos fratres suos necnon ad heredes eorundem reuertetur in perpetuum possidenda. In cuius rei testimonium ANJOUKORI OKMÁNYTÁR I. KÖT. 7