Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)
bono equo veniat, quia maior vereeundia nobis esset, quam honor, si malos equos haberent. Et si aliqui essent ex ipsis, qui nollent venire, aut non possent, extunc loco illorum alios nobis mittatis, nos enim providebimus eis de stipendio eorum. Sed antequam omnes isti in registro scripti Budám venient ad nos, rogamus intimé, ut trés ex ipsis, qui meliores equos habent et recenciores sunt, visis presentibus ad Posonium statim dirigatis; videtur autem nobis, quod boni essent isti, qui ad nos ad presens venire deberent. Item Elias de Lewe, si eastellanus non est, si vero eastellanus, loco ipsius veniat Ladislaus de Gerch; jtem Petrus de Petri, vei loco ipsius, si presens non est, Andreas de Theth; item Ladislaus de Swth. vei si isti absentes essent, vei aliqui ex ipsis venire recusarent, mittatis loco illorum alios, qui vobis pro serviciis nostris utiliores videbuntur et ad honorem nostrum esse poterunt. Ita tamen. ut isti tres, qui ad nos venire debent, si loricas non habent pro se et suis servitoribus, extunc concedatis ipsis et eorum famulis proprias loricas nostras in castello habitas, ut tam ipsi, quam familiares eorum loricati sint, et in hys rogamus, ut aliud non faciatis, quia secus faciendo honorem nostrum non parvum deviaretis. Isto casu tamen dempto, quod si inimici vestri, videlicet Bohemi. iam de facto vos et bona vestra obsiderent, sed credimus, quod si usque modo aliquid innovatum non est propter ingressum regis in regnum suum, nec aliud attemptare audebunt. Ceterum equis multum caremus et presertim fráter noster Aladarius, qui preter unum equum non liabet, quia duo meliores equi sui destructi sunt. Instetis eciam apud dominum Paulum de Peien. ut ipse pro hoc exercitu nobis vei fratri nostro equum suum concedat, in quo nobis rem gratissimam faciet. Item in registro incluso videbitis nomina familiarium nostrorum, et qui quot equos habere debent, et si aliqui essent ex ipsis, qui tot equos habere non possent, extunc parent se bene cum ilis, quibus poterint et equos bonos bene nutritos habeant. Ita, ut visis aliis literis nostris statim venire ad nos valeant, et nos satisfaciemus de expensis eorum, quas ipsi pro necessarys facient, et eciam providebimus eis de stipendio congruo.