Lukcsics Pál: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XII. (Budapest, 1931.)

Et licet possemus hic habere homines pro usu nostro, tamen piac-eret nobis, ut illis l)ona facere possemus, qui nobis ab antiquo servierunt. De factis nostris nichil aliud sciribimus, nisi omnia et singida vestre diligencie commisimus; provi­deatis de vasis et de omnibus necessariis pro domo nostra Pathak convenientibus, ne aliquam negligenciam vobis imputare possemus, quia dampnum nostrum omnino est vestrum; faciatis igitur pro nobis et pro vobis, rogamus v. d., quod per familiares nostros, quos huc ad nos trans­mittetis, nos de omnibus premissis informare velitis, ut et nos edoceamur de factis, quid simus facturi. Salutetis dominam glossam nostram. coniugem vestram. quod si poterimus, pro filia sua panum portare nobiscum voluinus. Valete feliciter. Nos ex Dei gracia per optime valemus et si quid petire sciretis. expedire possemus. Sales dudum disposuimus, sed tamen adhuc non est tempus, quia non­dum de c-amera exierunt. Item magistrum scole antiquum de Warda, et qui Romé fűit et econverso nunc est in Warda, mittatis ad Pathak, ut iuvet provisorem curie nostre in isto vindemio in Pathak existentem, prout in aliis literis nostris ipsum informavimus. Scriptum Wyenne, dominico die ante festum beati Laurencii martiris, anno Domini etc. LVI°. Item literas nostras, quibus locuntur, omnibus dirigatis. Steplianus de Warda prepositus Agriensis etc., viceeancellarius regie maiestatis. Item misimus literas cum presentibus Nicolao filio Drag de Erdewd pro uno equo nobis promisso, dirigatis sibi illas literas suas, ut si dabit equum promissum, illi familiares, qui ad nos ad Posonium veniunt, nobis apportent. (Kivül:) Magnifico Nicolao de Warda. comiti de Za­bowch, alias thezaurario regie maiestatis, domino et fratri nostro carissimo. Papirra írva, hátlapján gyűrűs pecsét töredékével: Missil. n. 67.

Next

/
Oldalképek
Tartalom