Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

sessiones et villás cum serviciis suis vei alio quovismodo a modo in posterum aquirendas et obtinendas, cum eisdem Blasio bano et Ladislao íilio suo communicasset et participare assumpsisset tali sub condicione, ut quamdiu idem Paulus viveret in humanis, antefati Blasius banus et Ladislaus filius eiusdem vei ipsorum heredes in easdem et eadem se ingerere et intromittere non debe­rent, post decessum vero dicti Pauli equalis et directa medietas ipsorum opidorum, possessionum et villarum ac castrorum et castellorum inventorum et in futuris aquirendorum in sepefatos Blasium banum ac Ladislaum filium suum et ipsorum heredes universos modo simili iure perhennali derivari et condescendi deberet, hoc specifice declarato, quod si aliquam parcium predic­tarum ex hoc seculo, quod Deus avertat. sine heredibus decedere contigerit, extunc prescripta universa castra, castella, opida, possessiones et ville partis decedentis totaliter et omnino plene­que atque integraliter in partém superviventem et heredes haben­tem devolverentur eo facto, hoc non pretermisso, quod si prefatus Blasius banus prius, quam ipsa domina Barbara consors sua, ut premissum est, ab liac luce decesserit, et eadem domina usque exterminium sue vite in viduitate et sub nomine dicti Blasii bani permanere voluerit, extunc ipsam idem Ladislaus filius eius­dem et Paulus de Kynys vita sibi comite de ipso opido Adon excludere non possint, ubi vero maritata íuerit, persolutis sibi prius iuxta regni consvetudinem dote et rebus parafernalibus suis, dictum opidum Adon ab eadem ad" seipsos recipere vale­rent atque possint, harum nostrarum, quibus sigillum nostrum autenticum est appensum, vigore et testimonio litterarum me­diante. Dátum Bude, feria quarta proxima post festum penthe­costhes, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo.*) — Nos igitur liumilimis supplicacionibus antelatorum Blasii Magyar et Pauli de Kynys, per eos nostre modo premisso porrectis maiestati, regia benignitate exauditis clementer et ad­missis, prescriptas litteras pretacti comitis Stephani de Bathor non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, ymo mere et sincere veritatis integritate prepollentes presentibusque *) Pergamenen kiállítva, vörös és zöld selyemzsinegről függött pecsét nyomaival ezen okmány eredetije is fennmaradt két példányban és ugyanitt, öl. 12. sz. alatt őriztetik. -

Next

/
Oldalképek
Tartalom