Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

litteris nostris privilegialibus verbotenus insertas, quo ad omnes earum continencias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legitime sunt emanate, viribusque earundem veritas suffra­gatur, acceptamus, approbamus et roboramus, prescriptis partici­pacioni et communioni, aliisque omnibus et singulis superius in tenore earundem litterarum expressis et specificatis, nostrum regium consensum prebuimus benivolum pariter et assensum. Nichilominus consideratis et attentis eorumdem Blasii Magyar et Pauli de Kynys multimodorum fidelium serviciorum gratuitis meritis et laudedignis obsequiis, per eos primum sacre huius regni nostri Hungarie corone, tandemque maiestati nostre in quam­pluribus exercituacionum expedicionibus non sine sangvinis eorum effusione exhibitis et impensis, totum et omne ius nostrum regium. si quod in eisdem castris, castellis, opidis, possessionibus et villis eciam alias qualitercumque liaberemus, aut nostram ex quibus­cumque causis, viis, módis et racionibus concernerent maiestatem, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, fenetis, pascuis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, et vinearum promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decur­sibus, molendinis et molendinorum locis, generaliter vero quarum­libet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, me­moratis Blasio Magyar et Paulo de Kynys ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, ymmo prebemus, damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irre­vocabiliter tenendas, possidendas, pariter et habendas, salvis sem­per iuribus alienis, harum litterarum nostrarum, quibus sigillum nostrum est appensum, vigore et testimonio mediante. Dátum Bude, feria quinta proxima post festum sacratissimi Corporis Christi, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo, regni nostri anno quintodecimo, coronacionis vero nono. Hártyán, piros, barna és zöld zsinórról függő fehérviasz fészekben vörös viaszba nyomott pecséttel. 61. 13. Közli: Magyar Zs. — Y. ö. a 84. számmal.

Next

/
Oldalképek
Tartalom