Kammerer Ernő–Döry Ferencz: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. XI. (Budapest, 1915.)

pis domini Matliie Dei gracia regis Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Oroacie etc. memorie commendamus tenpre presencium significan­tes quibus expedit universis, quod magnifico Blasio Magyar regno­rum Dalmacie et Croacie bano ab una, parte vero ab alia egregio Paulo de Kynys, eodem Blasio bano generose domine Barbare consortis et Ladislai íilii suorum, ipso vero Paulo de Kynys universorum fratrum proximorum et consanguiveorum suorunir quos infrascriptum tangeret, sew tangere posset negocium, oneri­bus ad subscripta observanda super se ipsos assumptis coram nobis personaliter constitutis, per eosdem confessum extitit sponte et relatum in hunc modum: quomodo ipsi mature se deliberando talem in iuribus eorum possessionaris inter se fecissent contrac­tum et disposicionem perpetue duraturam, quod quia ipse Blasius banus prolibus sexus masculini pluribus penitus careret, excepto prefato Ladislao unico filio suo, obhoc ipse deliberato sui cordis proposito eundem Paulum de Kynys in universis castris, castellis, opidis possessionibus et villis, quovis nominis vocabulo vocitatis r ubivis et in quibuscumque comitatibus dicti regni Hungarie existentibus et babitis in filium recipiendo, demptis tamen por­cionibus et iuribus possessionariis Clementis Magyar in posses­sionibus ipsum cum eodem Blasio bano equali iure concernentibus r et opido Adon vocato, quod ipse Blasius banus post obitum suum, si eum prius quam prefatam dominam Barbaram consortem suam ab bac luce decedere contingeret, eidem pro dote et rebus­parafernalibus modo infrascripto deputavit, easdem et eadem cum antefato Paulo de Kynys taliter, si ex uno stipite sumpsissent originem, participasset, ita videlicet, quod ipse Blasius banus ipsas et eadem vita sibi comite, sicuti usque nunc tenuit, tenere valeret, ipsoque decesso directa medietas eorundem castrorum, castello­ruin, opidorum, possessionum et villarum in pretactum Paulum de Kynys et suos heredes, altéra vero earundem medietas in dictum Ladislaum filium annotati Blasii bani, ipsarumque par­cium tamquam ab uno utero egressaruni beredes et posteritates universos imperpetuum condescenderent. E converso autem idem Paulus de Kynys in liuius recompensam opida, possessiones et villás ubivis et in quibuscumque comitatibus predicti regni Hun­garie existentes et babita, res eciam et bona sua mobilia erga manus suas nunc liabitas, preterea castra, castella, opida, pos­1472. Buda r máj. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom